라틴어 문장 검색

Propterea cum sonus aliquis formidabilis aut caelo aut ex ruina aut repentinus nescio cuius periculi nuntius vel quid aliud est eiusmodi factum, sapientis quoque animum paulisper moveri et contrahi et pallescere necessum est, non opinione alicuius mali praecepta, sed quibusdam motibus rapidis et inconsultis, officium mentis atque rationis praevertentibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 18:1)
15. Rex ad nomen huius viri praenobilis visus est obstupescere, ac si de prodigio aliquo miro ac formidabili nuncium accepisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:1)
3. Perkinus autem eo tempore colluviem quandam ex omnibus nationibus collegerat, nec numero certe nec animis aut fortitudine contemnendam, sed qui tali essent ingenio et fortuna ut non minus amicis quam hostibus essent formidabiles, cum plurimi eorum exleges erant et facinorosi, quique ex rapto vivere solerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 3:1)
Ideoque mors non est hostis adeo formidabilis, cum tam multos habeat homo circa se athletas qui in certamine illam vincant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:12)
Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem astitisse mihi supra uerticem uisa est mulier reuerendi admodum uultus, oculis ardentibus et ultra communem hominum ualentiam perspicacibus, colore uiuido atque inexhausti uigoris, quamuis ita aeui plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:1)
Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre defensum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:23)
concitabant Genuenses fletu lacrimabili.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM36)
etiam nunc ille repugnat et tanto dubitat fasces praebere triumpho, qui mihi Maurorum penitus lacrimabile nomen ignorare dedit?"
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:120)
Iacebat in terra, volutabatur in cinere et oblitus regiae potestatis lumen quaerebat in tenebris illumque tantum respiciens, quem offenderat, lacrimabili voce dicebat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:8)
gemitus lacrimabilis potest enim esse etiam irascentis gemitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 394)
et 'lacrimabilis' cum lacrimis, an dignus lacrimis?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 395)
lacrimabile bellum πολύδακρυν ἄρηα. Getarum fera gens etiam apud maiores fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6041)
Tum primum radiis gelidi caluere triones et vetito frustra temptarunt aequore tingi, quaeque polo posita est glaciali proxima serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:6)
Et tandem Tritonida conspicit arcem ingeniis opibusque et festa pace virentem, vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:2)
Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION