라틴어 문장 검색

CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi mei, efferbuerunt viscera mea; effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi.
나의 딸 백성이 파멸하고 도시의 광장에서 아이들과 젖먹이들이 죽어 가는 것을 보고 있자니 내 눈은 눈물로 멀어져 가고 내 속은 들끓으며 내 애간장은 땅바닥에 쏟아지는구나. (불가타 성경, 애가, 2장11)
GHIMEL. Sed et thoes nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos; filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
승냥이들도 가슴을 헤쳐 제 새끼들에게 젖을 먹이건만 내 딸 백성은 사막의 타조처럼 매정하게 되어 버렸구나. (불가타 성경, 애가, 4장3)
DALETH. Adhaesit lingua lactantis ad palatum eius in siti; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
젖먹이는 목말라 혀가 입천장에 달라붙고 어린것들은 빵을 달라고 애원하건만 그들에게 한 조각 주는 이가 없구나. (불가타 성경, 애가, 4장4)
quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: "Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!".
보라, ‘아이를 낳지 못하는 여자, 아이를 배어 보지 못하고 젖을 먹여 보지 못한 여자는 행복하여라!’ 하고 말할 날이 올 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 23장29)
sed Flāvius 'impudēns es, Decime,' inquit 'et asinus; litterās nōn rēctē scrībis.'
하지만 Flavius는 말한다. '너는 염치가 없다, Decimus. 또 멍청하고; 글자들을 틀리게 쓴다' (옥스포드 라틴 코스 1권, The school of Flavius29)
Bene autem et per indignos sive infideles maxima Deus operatur, qui verbis asini prophetam docuit (Num. XXII, 28), ne si per magnos tantum magna operaretur, virtutibus meritisque hominum magis quam divinae gratiae haec tribuerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:16)
Melius in mensa regia sedet aurum quam in pauperis domo vel rusticano tugurio, et longe honorabilius trotonerius et macer equitatur equus quam pinguis valde et opimae et suavis ambulaturae asinus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 8:2)
Immo impetuosus meretur asinus iudicari, quem tanta corporis petulantia movet ut unius se non possit affectioni astringere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:14)
Hoc igitur opus fastidire non audeant qui adhuc nutricum uagientes in cunis, inferioris discipline lactantur uberibus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:6)
Dum suspirat adhuc lactantis ad ubera matris, Infantem cibat iste cibus liquidoque fouetur, Quem solidum non pascit adhuc, dum pocula lactis Lactea delibat etas potuque sub uno Et cibus et potus in solo lacte resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:6)
Vix speciem deffendet equi formamque tenebit Quintus equs, si quis temptet conferre priores Isti, nam deponet equm laruaque iugalis Vestitus sapiet asinum, deiectus eadem Segnicie, plene mores exutus equinos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:1)
Illic onager, asini exuens servitutem, naturae manumissus imperio, montium incolebat audaciam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:159)
Jam flori parvo Juno dedit ubera roris, Quo primum partus lactet alumna suos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:13)
Alii, dum in artis grammaticae vagientes cunabulis, ejusdem lactantur uberibus, Aristotelicae subtilitatis apicem profitentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:5)
Propterea equi, asini, cameli, muli, boves, multaque animalia eodem fine gravissimae sitis exstincti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION