라틴어 문장 검색

Patriarcham vero urbis, virum clarissimum et Christianissimum, quem Turci, cum adhuc Christianorum obsidione circumdarentur, saepius funibus astrictum vivum ad moenia suspenderunt in oculis omnium, ad augendas Christiano populo molestias, et cujus pedes frequenter compedum laesione attriverant, decenter in cathedra sua relocaverunt, et principem Antiochiae cum omni [0513D] subjectione et religione praefecerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 2:4)
Alii ibidem mortui, alii membrorum laesione enervati jacebant, quidam semineces quassatis visceribus purpureum sanguinem vomebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:10)
In his diebus sacerdotem praedictum a civibus urbis Ptolemaidis, quae est Acra, mille byzantiis redemptum, sine laesione membrorum dimisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:11)
Plurimo tamen conatu et infestatione reditum illorum idem comes impedire moliebatur nunc fundibulariis, nunc sagittariis, sed hi aquis nimiis [0653D] freti, sine contradictione et laesione Ascalonem potenter applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:12)
Læsionis genus est aliud occulte dicere, et aliud velle monstrare. "
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 130:3)
Christo perducente populo suo utrosque exercitus sine laesione introduxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:11)
Qui casus cum plerosque ex his, qui simul deciderant, graviter adfecisset, illi tamen nihil aliud laesionis intulit, praeter quod capulo gladii, quo accinctus erat, imi pectoris pars sinistra contusa est et auris dextra in parte posteriore vulnerata, femur quoque dextrum cuiusdam ligni pondere iuxta inguina conlisum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:2)
Propter haec adquirenda et obtinenda fac elemosynas, funde orationes, exerce ieiunia, quantum sine laesione tui corporis potes.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 11:4)
Opinio enim contemptus iram excitat et acuit plusquam laesio ipsa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:8)
Dic, oro te, quae facit causa, ut sinapi et piper, si adposita cuti fuerint, vulnus excitent et loca perforent, devorata vero nullam ventris corpori inferant laesionem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 7:3)
iracundia, obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:6)
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus, quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권311)
Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis pampineis agitat velatam frondibus hastam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:58)
Victa racemifero lyncas dedit India Baccho:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 32:3)
“Omnis laesio solidarietatis et amicitiae civium damna in naturam inferunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION