라틴어 문장 검색

Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganum, amylum, ptisana, pinguis caro, et quaecumque glutinosa est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXII Quae res lenes, quaeve acres sint. 1:1)
atque etiam, quum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseverandum est, donec ex toto maxillam callus firmarit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 6:2)
Cum terram bene subegeris, areolas facito, ibique velut ocimi semen cytisi autumno serito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 3:1)
Et cum ad hunc portum vel nulli vel pauci, et hii cum difficultate nimia, pervenire possint, nisi sedatis fluctibus blande cupiditatis genus humanum liberum in pacis tranquillitate quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime debet intendere curator orbis, qui dicitur romanus Princeps, ut scilicet in areola ista mortalium libere cum pace vivatur. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:22)
quacumque libido est,incedo solus, percontor quanti holus ac far,fallacem circum vespertinumque pererrosaepe forum, adsisto divinis, inde domum mead porri et ciceris refero laganique catinum;
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장45)
Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:9)
Ut autem aqua in areola digitum sequitur praecedentem, ita aetas mollis et tenera in utramque partem flexibilis est et, quocumque duxeris, trahitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:14)
Sit enim areola DEed datum temporis incrementum quam minimum, & erit Dd reciproce ut DE, adeoque directe ut CD.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 5:1)
Contra mediam fere porticum diaeta paulum recedit, cingit areolam, quae quattuor platanis inumbratur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 20:1)
areolam illam, porticus alam eademque omnia quae porticus adspicit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 21:2)
quacumque libido est, incedo solus, percontor quanti holus ac far, fallacem Circum vespertinumque pererro saepe forum, adsisto divinis, inde domum me ad porri et ciceris refero laganique catinum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION