라틴어 문장 검색

Calida lauatio et pueris et senibus apta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 32:3)
frigida lauatio, caro assa, frigidi cibi uel qui refrigerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:4)
Atque etiam cum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseuerandum est neque quicquam edendum duri, donec ex toto maxillam callus firmarit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 6:2)
Calida lavatio et pueris et senibus apta est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 32:4)
frigida lavatio, caro elixa, frigidi cibi, vel qui refrigerent.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 36:5)
Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganum, amylum, ptisana, pinguis caro, et quaecumque glutinosa est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXII Quae res lenes, quaeve acres sint. 1:1)
atque etiam, quum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseverandum est, donec ex toto maxillam callus firmarit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 6:2)
quacumque libido est,incedo solus, percontor quanti holus ac far,fallacem circum vespertinumque pererrosaepe forum, adsisto divinis, inde domum mead porri et ciceris refero laganique catinum;
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장45)
si minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem faciam, ut lavatio parata sit Scr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 5 3:2)
Seponit moechae vestem, mundum muliebrem, Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.15)
quacumque libido est, incedo solus, percontor quanti holus ac far, fallacem Circum vespertinumque pererro saepe forum, adsisto divinis, inde domum me ad porri et ciceris refero laganique catinum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:16)
Quid ea messis attinet ad meam lavationem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 35)
Nihilo plus quam lavatio tua ad messim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 37)
sub dextro coryceum, deinde proxime conisterium, a conisterio in versura porticus frigida lavatio, quam Graeci λουτρόν vocitant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장6)
proxima autem introrsus e regione frigidarii conlocetur concamerata sudatio longitudine duplex quam latitudo, quae habeat in versuris ex una parte laconicum ad eundem modum, uti quam supra scriptum est, compositum, ex adverso laconici caldam lavationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION