라틴어 문장 검색

per quem facta carior est lagoena vini.
(ARCHIPOETA, V88)
Ampla lagena foris, spiramine stricta sed oris Vulpi plena datur, qua sufficienter alatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:6)
quid fuistis? Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, erant decem; cum intraretis ad torcular, ut hauriretis quinquaginta lagenas, erant viginti.
(불가타 성경, 하까이서, 2장16)
Fuit haud ignobilis Argis,qui se credebat miros audire tragoedosin uacuo laetus sessor plausorque theatro, cetera qui uitae seruaret munia rectomore, bonus sane uicinus, amabilis hospes,comis in uxorem, posset qui ignoscere seruiset signo laeso non insanire lagoenae,posset qui rupem et puteum uitare patentem.
(호라티우스의 두번째 편지, 273)
imi convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장22)
' 'Vibidius dum quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,quod sibi poscenti non dentur pocula, dumqueridetur fictis rerum Balatrone secundo,Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arteemendaturus fortunam;
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장49)
"Hic est ille operarii et quaestuariae filius, hic, qui matris gestatus sinu hominem Deus fugit in Aegyptum, hic vestitus coccino, hic sentibus coronatus, hic magus daemonium habens et Samarites."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:12)
Unde et obstetrix illa in Genesi coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo, quod parietem diviserat duos ante populos separantem,
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:47)
"somnum rixa facit, sed quamvis improbus annis atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena vitari iubet et comitum longissimus ordo, multum praeterea flammarum et aenea lampas;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III112)
Si fuerit sanus, coccina quid facient?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XVI3)
Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIX1)
Coccina famosae donas et ianthina moechae:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXIX1)
Non vendes nummis coccina nostra tribus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII5)
Donasti tenero, Chloe, Luperco Hispanas Tyriasque coccinasque, Et lotam tepido togam Galaeso, Indos sardonychas, Scythas zmaragdos, Et centum dominos novae monetae:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVIII1)
Si veneto prasinove faves, quid coccina sumes?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXI Lacernae coccineae1)

SEARCH

MENU NAVIGATION