라틴어 문장 검색

Fatuae autem sapientibus dixerunt: "Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur".
어리석은 처녀들이 슬기로운 처녀들에게 ‘우리 등이 꺼져 가니 너희 기름을 나누어 다오.’ 하고 청하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 25장8)
Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati;
우리가 모여 있던 위층 방에는 등불이 많이 켜져 있었다. (불가타 성경, 사도행전, 20장8)
Et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua; et septem lampades ignis ardentes ante thronum, quae sunt septem spiritus Dei;
그 어좌에서는 번개와 요란한 소리와 천둥이 터져 나왔습니다. 그리고 어좌 앞에서는 일곱 횃불이 타고 있었습니다. 그것은 하느님의 일곱 영이십니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 4장5)
Studeas ergo, Gualteri, lampades semper ornatas habere, id est caritatis et bonorum operum ornamenta tenere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 50:1)
Mox radiante novum torrebat lumine mundum Titan, et pallens alienos mitius ignes Cynthia vibrabat;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:4)
Hic regio stelle Iouialis lampade tota Splendet et eterno letatur uere beata.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:3)
Lucis inoffense spacium fontemque nitoris, Quo radiant stelle, quo certant fulgure multo Astra poli propriumque diem sine fine perhennant, Quo celi faciem depingunt sidera, uirgo Exhilarata subit, hausto pro parte laboris Pondere, letaturque poli perflata sereno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:1)
Inflammat diadema caput quod, lampade multa Gemmarum radians, auro flammatur et extra Scintillans, lapidum duodeno sidere fulget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:5)
Hic ardent Seraphin, flammata calore superne Lucis et eterni solis radiata nitore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:11)
Hic uidet irrigui fontis radiare nitorem Qui prediues aquis, reliquo conspectior anne, Sidera luce domat, precellit mella sapore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:17)
in celum stellis radiantibus ardens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:2)
Ergo sollerti studio Natura requirit Materie summam, de qua presigne figuret Hospicium, carnisque domum quam spiritus intret Celestis, radietque suo domus hospite digna.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:2)
Horum lapidum primus, suae fulgurationis aureo sole radians indefesse pulchritudinis gratiam efferebat, in qua, sicut sculpturae tropica figura demonstrabat, quadam sui praerogativa fulgoris, astris contendebat Astraea.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:55)
Quartus erat carbunculus, qui solis gerens imaginem, sub radiationis cereo proscribens umbraculum, fratrum lampades soporabat eclipticas, nunc caeteros regali suae majestatis auctoritate deviare praecipiens, nunc quietam agitationi tribuens potestatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:72)
Firmamentum quasi suis cereis virgineum iter illuminans, ut solito plenius radiarent, suis imperavit sideribus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION