라틴어 문장 검색

Vt nox splendescat, splendor tenebrescit, eclipsi Sol uerus languescit, ut astra reducat ad ortum, Egrotat medicus, ut sanet morbidus egrum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:9)
fugatus Miratur talem medicine cedere morbum, Sed quamvis oculus mentis resplendeat intra, Languescit tamen exterior nec ferre nitorem Sustinet empireum nec tantum fulgur Olimpi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:12)
Subsequitur uirtus que gaudet spargera dona, Fundere diuicias et opum diffundere massam, Que census nutrire uitat uel pascere nummos, Nec sinit ignauam secum torpescere gazam, Nec bursam saciat nummis, sed cogit eandem Ad uomitum, si quid census absorbuit unquam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:1)
sic flamma minor uicina camino Languescit, sic stella latet contermina Phebo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:25)
Ergo dolos languere dolet gemitusque silere Ingemit atque suos luget torpescere luctus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:4)
languescit, cum mundus floreat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:7)
Languescet facinus mundum pietate regente Cedet auaricia, si munera fundat ubique Hostis auaricie?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:5)
Iam Timor ipse timet, Lis subditur, Ira tepescit, Mitescit Rabies, cadit Impetus, occidit ipse Liuor, languescit Odium, Furor arma resignat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:17)
Languescit Labor exhaustus, Sitis effugit, arma Deicit Esuries, fugiunt Ieiunia, Cure Depereunt;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:20)
Debilitas perdit uires belloque recedens Languescit Morbus, Langor fit morbidus, heret Lapsus, labuntur Deffectus, Tedia languent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:21)
Jam nimis nostrae ratiocinationis [0444C] series evagatur, quae ad ineffabile deitatis arcanum, tractatum audet attollere, ad cujus rei intelligentiam, nostrae mentis languescunt suspiria.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:55)
Et sicut luna solis lumine defraudata languescit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:67)
sic virtus hepatis solatio cordis vivificante viduata, torpescit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:68)
Si quis enim armatur pecunia, tanquam loricis argenteis torrentis impetus Tulliani, fulgur incursus Hectorei, robur virtutis Herculeae, versipellis Ulyssea calliditas floccipenditur, in tantum enim habendi fames involvit, ut dialecticae muta sit subtilitas, rhetoricae languescat civilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:5)
[0467C] Alii, dum leporinae timiditatis gelicidiis torpescunt, solo verbositatis remedio, animositatem efferunt leoninam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION