라틴어 문장 검색

rursus impubes et forma conspicui (et est plerisque procera pueritia) ad stuprum trahebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장3)
tirones neque in ludo neque per lanistas, sed in domibus per equites Romanos atque etiam per senatores armorum peritos erudiebat, precibus enitens, quod epistulis eius ostenditur, ut disciplinam singulorum susciperent ipsique dictata exercentibus darent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 3:2)
magna uero quondam sterilitate ac difficili remedio cum uenalicias et lanistarum familias peregrinosque omnes exceptis medicis et praeceptoribus partimque seruitiorum urbe expulisset, ut tandem annona conualuit, impetum se cepisse scribit frumentationes publicas in perpetuum abolendi, quod earum fiducia cultura agrorum cessaret:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 3:1)
priuignum Rufrium Crispinum Poppaea natum, impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia ludere, mergendum mari, dum piscaretur, seruis ipsius demandauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 4:6)
iterum deinde ob nimiam contumaciam et furacitatem grauatus circumforano lanistae uendidit dilatumque ad finem muneris repente subripuit et prouincia demum accepta manumisit ac primo imperii die aureis donauit anulis super cenam, cum mane rogantibus pro eo cunctis detestatus esset seuerissime talem equestris ordinis maculam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 12장 1:3)
discipulum Paridis pantomimi impuberem adhuc et cum maxime aegrum, quod arte formaque non absimilis magistro uidebatur, occidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:2)
Litteris etiam ad Antipatrum scriptis honorem emeritis haberi iussit, ut, quotiens ludi atque certamina ederentur, in primis ordinibus coronati spectarent, utque fato functorum liberi inpuberes in paterna stipendia succederent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:21)
"hic plaudat nitidi praeconis filius inter pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III65)
testandi cum sit lenonibus atque lanistis libertas et iuris idem contingat harenae, non unus tibi rivalis dictabitur heres.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI107)
purior ergo tuis laribus meliorque lanista, in cuius numero longe migrare iubetur psellus ab Eupholio;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI183)
nam dum valida ac iuvenalia membra sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur non cogente quidem sed nec prohibente tribuno, scripturas leges et regia verba lanistae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI3)
Quidam me modo, Rufe, diligenter Inspectum, velut emptor aut lanista, Cum vultu digitoque subnotasset, 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis, Cuius nequitias iocosque novit, Aurem qui modo non habet Batavam?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXII1)
Et delator es et calumniator, Et fraudator es et negotiator, Et fellator es et lanista.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXVI1)
inpubesque manus aut multitudo puerorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3821)
inpubesque pathos ex aetate movit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7481)

SEARCH

MENU NAVIGATION