라틴어 문장 검색

testandi cum sit lenonibus atque lanistis libertas et iuris idem contingat harenae, non unus tibi rivalis dictabitur heres.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI107)
purior ergo tuis laribus meliorque lanista, in cuius numero longe migrare iubetur psellus ab Eupholio;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI183)
nam dum valida ac iuvenalia membra sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur non cogente quidem sed nec prohibente tribuno, scripturas leges et regia verba lanistae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI3)
Coponem laniumque balneumque, Tonsorem tabulamque calculosque Et paucos, sed ut eligam, libellos:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVIII1)
Ne valeam, si non multo sapit altius illud, Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi Et rubro pulmone vetus nasisque timendum Omnia crudelis lanius per compita portat.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV4)
Quidam me modo, Rufe, diligenter Inspectum, velut emptor aut lanista, Cum vultu digitoque subnotasset, 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis, Cuius nequitias iocosque novit, Aurem qui modo non habet Batavam?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXII1)
Tonsor, copo, cocus, lanius sua limina servant.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI4)
Et delator es et calumniator, Et fraudator es et negotiator, Et fellator es et lanista.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXVI1)
Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores, ut ait Terentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:11)
nam ut reiectio facta est clamoribus maximis, cum accusator tamquam censor bonus homines nequissimos reiceret, reus tamquam clemens lanista frugalissimum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, valde diffidere boni coeperunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 6:2)
alter plurimarum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem nuper se ad eum lanistam contulit, quique ante hanc pugnam tiro esset quod sciam, facile ipsum magistrum scelere audaciaque superavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 3:5)
num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse videtur aut hic discipulus magistro tantulum de arte concedere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:5)
lupus enim villam intravit et omnia pecora perculit, tanquam lanius sanguinem illis misit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:19)
Pendere ad lanium quidam vidit simium, Inter reliquas merces atque obsonia;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lanius et simius.1)
Tum lanius iocans:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lanius et simius.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION