라틴어 문장 검색

Commendamus ergo sanctis orationibus tuis et dies et noctes nostras, ut oretis pro nobis, ne diebus intemperanter utamur, ut noctes aequo animo toleremus, ut, etiam si ambulemus in medio umbrae mortis, nobiscum sit dominus, ne timeamus mala.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 1:8)
Quibus ex rebus largiter erat consecutus.
(카이사르, 아프리카 전기 72:7)
neque solum domi, sed etiam apud finitimas civitates largiter posse, atque huius potentiae causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo conlocasse;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 18장6)
terra parum circumfossa, potant aquas largiter.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM276)
quo intemperanter accepto caedit victimas, adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis insolescente Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum laeto cultu mutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장3)
quin et fatebatur intempestivam severitatem et suarum opum, quae haud procul imperatoriis aberant, copias tradebat, ut nimia nuper coercendo filio, ita rursum intemperanter demissa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장3)
nam et non intemperanter concupiscere, quod a plurimis videas, continentis debet duci, et potius industria quam pretio parare non mediocris est diligentiae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 4:3)
in quibus et ipsis praestabat largiter magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuuenis adhuc eduxerat, deinde eruditione etiam uaria repletus [s]per Arei philosophi filiorumque eius Dionysi et Nicanoris contubernium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 1:2)
una quoque suspiciendas cunctis sorores, quae sexum vicere cum saeculo, quae oleo ad lampadas largiter preparato sponsi opperiuntur adventum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:2)
proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol umoris parvam delibet ab aequore partem, largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:9)
quae cum quattuor inter se diversa videmus quattuor a ventis et caeli partibus esse, tum color et facies hominum distare videntur largiter et morbi generatim saecla tenere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:5)
sed persuade tibi de voluntate propria mea nihil esse remissum, de iudicio largiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 6:8)
sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:3)
Omne genus enim poma volo sint circa cineres meos, et vinearum largiter.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:12)
adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoicorum simiam' appellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum' - agnoscis eloquentiam Reguli -, lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus 'Quid tibi cum meis mortuis?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION