라틴어 문장 검색

quippe amorem eius non amoenum et lasciuum, sed contra incomtum et serium pulchritudine honestatis uirtutes amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora commendet, a contumelia eorum procul absterrere;
(아풀레이우스, 변명 11:5)
tu tamen filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris legere, profecto non auderes;
(아풀레이우스, 변명 84:6)
Ad haec renidens Milo
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:1)
Sic pudenter allocutus et paulisper hilare vultu renidens, quantumque poteram laetiorem me refingens, comiter abeuntes magistratus appello.
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:1)
"Scio istud et plane sentio, cum semper alioquin spretorem matronalium amplexuum, sic tuis istis micantibus oculis et rubentibus bucculis et renidentibus crinibus et hiantibus osculis et fragrantibus papillis in servilem modum addictum atque mancipatum teneas volentem:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:7)
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat:
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:1)
"nam sic eam maiora atque peiora flagitia comminans appellat, renidens exitiabile:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:119)
Qua rerum deformi strage pater familias commotus, ut importunum atque lascivum me cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clausum iubet cohiberi, ne rursum convivium placidum simili petulantia dissiparem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:4)
Ac dehinc risu ipse quoque latissimo ad usque intestinorum dolorem redactus, iam patefacto cubiculo proxime consistens coram arbitratus Nam et ego tandem ex aliqua parte mollius mihi renidentis fortunae contemplatus faciem, gaudio praesentium fiduciam mihi subministrante, nec tantillum commotus, securus esitabam, quoad novitate spectaculi laetus dominus aedium duci me iussit, immo vero suis etiam ipse manibus ad triclinium perduxit mensaque.
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:2)
Quid quod arbores etiam, quae pomifera subole fecundae quaeque earum tantum umbra contentae steriles, austrinis laxatae flatibus, germine foliorum renidentes, clementi motu brachiorum dulces strepitus obsibilabant, magno- que procellarum sedato fragore ac turbido fluctuum tumore posito mare quietas alluvies temperabat, caelum autem nubilosa caligine disiecta nudo sudoque luminis proprii splendore candebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:5)
nequam nimis et lascivus
(ARCHIPOETA, II23)
Malo me Galatea petit, lasciva puella, Et fugit ad salices et se cupit ante videri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 7:1)
Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 9:1)
Tunc Sulpicius Apollinaris renidens:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 20:1)
At ille contra renidens:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION