라틴어 문장 검색

"Nam et forma scitula et moribus ludicra et prorsus argutula est."
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:13)
Diribitores plusculi splendide amicti fercula copiosa scitule subministrare, pueri calami strati pulchre indusiati gemmas formatas in pocula vini vetusti frequenter offerre.
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:4)
"Nec unquam magis artis huius violentia nititur, quam cum scitulae formulae iuvenem quempiam libenter aspexit, quod quidem ei solet crebriter evenire."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:14)
"Puella scitula, sum quidem rusticanus et upilio, sed senectutis prolixae beneficio multis experimentis instructus."
(아풀레이우스, 변신, 5권198)
Verrit, sternit, coquit, tucceta concinnat, apponit scitule, sed praecipui poculis crebris grandibusque singulos ingurgitat.
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:8)
"ut quemque enim viatorem prospexerit, sive illa scitula mulier seu virgo nubilis seu tener puellus est, illico disturbato gestamine, nonnunquam etiam ipsis stramentis abiectis, furens incurrit et homines amator talis appetit, et humi prostratis illis inhians illicitas atque incognitas temptat libidines et ferinas aversa Venere invitat ad nuptias."
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:3)
Qua rerum deformi strage pater familias commotus, ut importunum atque lascivum me cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clausum iubet cohiberi, ne rursum convivium placidum simili petulantia dissiparem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:4)
Hoc astutulo commento scitule munitus et mediis lanii manibus ereptus custodela salutaris mihi gaudebam carceris, Sed nimirum nihil Fortuna renuente licet homini nato dexterum provenire, nec consilio prudenti vel!
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:5)
Is saltatorie procurrens malumque bracteis inauratum dextra gerens, ei qui Paris videbatur porrigit, quid mandaret Iuppiter nutu significans, et protinus gradum scitule referens e conspectu facessit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:4)
nequam nimis et lascivus
(ARCHIPOETA, II23)
Malo me Galatea petit, lasciva puella, Et fugit ad salices et se cupit ante videri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 7:1)
Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 9:1)
Amor coniugalis genus humanum creat, amor socialis perficit, amor vero lascivus inficit et dehonestat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:29)
Terpsichore facilem lascivo pollice movit barbiton et molles duxit in antra choros.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:2)
et lasciva volant levibus Periuria ventis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION