라틴어 문장 검색

tu tamen filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris legere, profecto non auderes;
(아풀레이우스, 변명 84:6)
Qua rerum deformi strage pater familias commotus, ut importunum atque lascivum me cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clausum iubet cohiberi, ne rursum convivium placidum simili petulantia dissiparem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:4)
nequam nimis et lascivus
(ARCHIPOETA, II23)
Non enim simile est ut vinosus aut vitiosus ceteraque quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 4:1)
Hoc, inquit, inclinamentum semper huiuscemodi verborum, ut 'vinosus,' 'mulierosus,' 'religiosus,' significat copiam quandam inmodicam rei super qua dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 3:2)
Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac praeter modum significant et idcirco in culpas , ut vinosus, mulierosus, morosus, verbosus, famosus, cur ingeniosus et formosus " et officiosus et speciosus, quae pariter ab ingenio et forma et officio et specie, inclinata sunt, cur etiam disciplinosus, consiliosus, victoriosus, quae M. Cato ita affiguravit, cur item facundiosa, quod Sempronius Asellio XIII Rerum Gestarum ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 13:1)
Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 6:2)
Malo me Galatea petit, lasciva puella, Et fugit ad salices et se cupit ante videri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 7:1)
Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 9:1)
Amor coniugalis genus humanum creat, amor socialis perficit, amor vero lascivus inficit et dehonestat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:29)
Terpsichore facilem lascivo pollice movit barbiton et molles duxit in antra choros.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:2)
et lasciva volant levibus Periuria ventis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:47)
fletus domini fingebat amantis, indomitasque mora, pretio lenibat avaras lascivasque iocis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:59)
Subicit et mixtis salibus lascivior alter:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:219)
sed vereor, teneant ne te Tritones in alto lascivas doctum fallere Nereidas, aut idem cupiant pelago te mergere venti, Gildonis nuper qui tenuere fugam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION