라틴어 문장 검색

Quae quamvis potentissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum diffugiendi recessum, non etiam retinebit constantem abscedendi securitatem, eritque ut infirmioribus sunt post fugam castra, non etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:38)
Quaecunque enim homines interponunt solatia curis, ex eo quod in parte latitat inferiori sua semper initia sumunt, et eorum omnium inde procedit origo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 43:3)
generosae a pectore flammae, Diraeque armorum effigies, simulacraque belli Tristia diffugiant:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:3)
et servulum in amicitiam adaequans Domino, sic fugatum a patre, sic latitantem in heremo, sic adiudicatum morti, neci destinatum sibi praetulit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:2)
Illic arte noua pictor nouus, histrio ueri, Monstrat elenchorum pugnam logicesque duellum, Qualiter, ancipiti gladii mucrone choruscans, Vis logice, ueri facie truncata, recidit Falsa, negans falsum ueri latitare sub umbra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:9)
Quomodo sub breuibus uerbis narratio uerum Explicat, aut latitans ueri sub imagine falsum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:15)
Mistica denudat, aperit secreta, reuelat Abdita queue magis latitant archangelus orbi Nunciat et celi pandit misteria terris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:17)
Miraturque Deum nostram uestire figuram, Et nostras habitare casas flammantis Olimpi Rectorem, floremque rose latitare sub alga, Et gemmam uestire lutum, uiolamque cicuta Velari, uitamque mori, tenebrescere solem, Qui gunfi, que iuncture, quis nexus et unde Connectant humana Deo, diuina caduco Consocient hominique Deum, quis federet ordo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:30)
non enim pugnae debet appellatione censeri, ubi tu pulsas, ego latito tantum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:89)
Illic lupus, latitando, [0438B] furis usurpabat officium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:156)
In hoc conflictu belli Turcorumque diffugio, nonnulli Christianorum militum sagittis vulnerati perierunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 86:4)
- Post altera discrimina pars inimica diffugit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 91:2)
Sex tamen ex his capitales latitantes, in silentio noctis periculum mortis evaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:3)
- Longobardi, in prima fronte pugnantes, deficiunt, post quos reliquae acies cum ducibus fugientes, diffugiunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 31:2)
Incitante itaque fervore certaminum, fructuque vincendi, consurrectum est in perniciem eorum qui deseruerant proelia, vel in tuguriis latitantes occultabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION