라틴어 문장 검색

ubi cum quodam clerico nostro latitans, illud vere Domino poteram decantare:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:2)
Hoc autem loco me corpore latitante, sed fama tunc maxime universum mundum /F.14va/ perambulante et illius poetici figmenti quod Equo dicitur instar penitus retinente, quod videlicet plurimum vocis habet sed nichil substantie, priores emuli, cum per se iam minus valerent, quosdam adversum me novos apostolos, quibus mundus plurimum credebat, excitaverunt;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 1:1)
visum illis est, ut multo facilius divinae paginae intelligentiam, sive sacrae fidei rationes nostrum penetraret ingenium, quam Philosophicae abyssi puteos, ut aiunt, exhausisset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:3)
Sunt et qui velint fidem Catholicam ad differentiam fidei Catholicorum non ubiKü¥g cum Ecclesia dilatatae, sed quasi in angulo aliquo latitantis, vel in aliqua terrarum parte conclusae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:5)
Est autem divina sapientia quaedam, ut ita dicam, ipsius Dei potentia, qua videlicet ab omni sibi fallacia vel errore providere potest, et ita veraciter cum ista dijudicare, et scrutando penetrare, ut in nullo decipi vel errare possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:17)
Quaecunque enim homines interponunt solatia curis, ex eo quod in parte latitat inferiori sua semper initia sumunt, et eorum omnium inde procedit origo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 43:3)
Qua penetrat fossor terrae caeca antra, metallo Foecunda informi, rudibusque nitentia venis;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:1)
O qui canoro blandius Orpheo Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuosis Saepe animam revocas ab umbris, Jam seu solutos in numerum pedes Cogis, vel aegrum et vix animae tenax Corpus tueris, seu cadaver Luminibus penetras acutis;
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 1:1)
[Image] Tandem ubi subtrahitur velamen, lumina passim Angustos penetrant aditus, qua plurima visum Fila secant, ne, cum vacuo datur ore fenestra, Pervia fraus pateat:
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 2:2)
et servulum in amicitiam adaequans Domino, sic fugatum a patre, sic latitantem in heremo, sic adiudicatum morti, neci destinatum sibi praetulit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:2)
Illic arte noua pictor nouus, histrio ueri, Monstrat elenchorum pugnam logicesque duellum, Qualiter, ancipiti gladii mucrone choruscans, Vis logice, ueri facie truncata, recidit Falsa, negans falsum ueri latitare sub umbra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:9)
Illic Porfirius directo tramite pontem Dirigit et monstrat callem quo lector abyssum Intrat Aristotilis, penetrans penetralia libri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:2)
Quomodo sub breuibus uerbis narratio uerum Explicat, aut latitans ueri sub imagine falsum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:15)
Aeris aggrediens tractus Prudencia caute Singula disquirit animo que uendicat aer Ipse sibi, scrutatur eum penetratque fugacem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:15)
Hanc celi speciem Fronesis delibat ocellus, Quam penetrare nequit uisus notamque requirit Materiem tanteque stupet miracula lucis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION