라틴어 문장 검색

Id etiam dicere haut piget, quod idem illi quos supra nominavi litteris mandaverint, Scipionem hunc Africanum solitavisse noctis extreme, priusquam dilucularet, in Capitolium ventitare ac iubere aperiri cellam atque ibi solum diu demorari, quasi consultantem de republica cum Iove, aeditumosque eius templi saepe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios saevientes neque latrarent eum neque incurrerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 7:1)
Atque ibi hominem conspicimus pavidum et expallidum, ploratus quidem nullos, sicuti ceteri omnes, nec ullas voces cientem, sed coloris et voltus turbatione non multum a ceteris differenten.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 7:1)
Qui plus latrando quam morsu uulnera dando, Omne, quod obstabat gregibus, procul inde fugabat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:2)
rubris quae fluctibus insula latrat, qui locus Aethiopum, quae sic impervia famae secessit regio, quo non rumore secundo Palladii penetravit amor mentisque benigna temperies doctique sales et grata senectus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae39)
hinc latrat Gaetula Thetis Lilybaeaque pulsat brachia consurgens;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:71)
antra procul Scyllaea petit canibusque reductis pars stupefacta silet, pars nondum exterrita latrat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:297)
Dies quo reliquiae tumulo Augusti inferebantur modo per silentium vastus, modo ploratibus inquies;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장1)
Britanni palantes mixto virorum mulierumque ploratu trahere vulneratos, vocare integros, deserere domos ac per iram ultro incendere, eligere latebras et statim relinquere;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 1:2)
Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem timidum vehementius latrare quam mordere altissimaque flumina minimo sono labi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 13:1)
Ut finem orationi Coenus inposuit, clamor undique cum ploratu oritur regem, patrem, dominum confusis appellantium vocibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 8:1)
Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque plorátus amicorum oritur regem expirasse credentium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 32:1)
Ac primo ploratu lamentisque et planctibus tota regia personabat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 8:2)
Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio inhibitis lacrimis silentium fecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 4:2)
uenaticus, ex quo tempore ceruinam pellem latrauit in aula,militat in siluis catulus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0241)
nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,ianua frangatur, latret canis, undique magnopulsa domus strepitu resonet, vepallida lectodesiliat mulier, miseram se conscia clamet, cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장72)

SEARCH

MENU NAVIGATION