라틴어 문장 검색

non talem Triviae confert laudator Homerus Alcinoo genitam, quae dum per litora vestes explicat et famulas exercet laeta choreis, auratam iaculata pilam post naufraga somni otia progressum foliis expavit Ulixen.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae72)
Firmius Catus senator, ex intima Libonis amicitia, iuvenem inprovi- dum et facilem inanibus ad Chaldaeorum promissa, magorum sacra, somniorum etiam interpretes impulit, dum proavum Pompeium, amitam Scriboniam, quae quondam Augusti coniunx fuerat, consobrinos Caesares, plenam imaginibus domum ostentat, hortaturque ad luxum et aes alienum, socius libidinum et necessitatum, quo pluribus indiciis inligaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 27장3)
hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 4:1)
cecidisse Galerianum consobrinum eius generumque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장6)
et laudatorum principum usus ex aequo quamvis procul agentibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장7)
leue ac frigidum sit his addere, quo propinquos amicosque pacto tractauerit, Ptolemaeum regis Iubae filium, consobrinum suum - erat enim et is M. Antoni ex Selene filia nepos - et in primis ipsum Macronem, ipsam Enniam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 1:1)
post has Valeriam Messalinam, Barbati Messalae consobrini sui filiam, in matrimonium accepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 26장 2:3)
"Hic Amyntae, qui mihi consobrinus fuit et in Macedonia capiti meo impias conparavit insidias, socium se et conscium adiunxit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 14:4)
"Habeant istiusmodi laudatores suos et sub virginali nomine lucrosius pereant:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:51)
Ne credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:3)
consobrini ergo sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 797)
verum est certe genere toto strigo- sior - , sed habet tamen suos laudatores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장2)
erat etiam vir doctus in primis C. Visellius Varro, consobrinus meus, qui fuit cum Sicinio aetate coniunctus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:1)
quod autem patrocinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec testes ullos e claris viris nec laudatores poterit adhibere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:2)
Sequuntur fratrum coniunctiones, post consobrinorum sobrinorumque, qui cum una domo iam capi non possint, in alias domos tamquam in colonias exeunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 72:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION