라틴어 문장 검색

Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus, ubi Fortunata disposuerat lautitias [suas] ita ut supra lucernas . . . aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco defluens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:8)
Nec enim libido ad illum nec epularum lautitiae nec opes nec quicquam ex his hominem inescantibus et vili voluptate ducentibus pertinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 14:2)
Deinde ad cenas lautitia transfertur, et illic commendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur, ut ea, quae includere solent cenam, prima ponantur, ut quae advenientibus dabantur, exeuntibus dentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 9:4)
Hic cum quadam die lenas siue saga, quibus in hospitale utebatur, in mari lauasset, rediens domum, repentina medio itinere molestia tactus est, ita ut corruens in terram, et aliquandiu pronus iacens, uix tandem resurgeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].3)
nam cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis decebat, et, si sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterant, postquam consulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale ius in iis esse servandum censuerunt,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 222:1)
praeterea dextra ac sinistra domunculae constituuntur habentes proprias ianuas, triclinia et cubicula commoda, uti hospites advenientes non in peristylia sed in ea hospitalia recipiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장16)
Inter duo autem peristylia et hospitalia itinera sunt, quae mesauloe dicuntur, quod inter duas aulas media sunt interposita;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION