라틴어 문장 검색

distinctum vario nitore marmor percurrit cameram solum fenestras, ac sub versicoloribus figuris vernans herbida crusta sapphiratos flectit per prasinum vitrum lapillos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:7)
Sed postea tam voluptate quam superstitione provecta russeum alii Marti, alii album Zephyris consecraverunt, prasinum vero Terrae matri vel verno, venetum Caelo et Mari vel autumno.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:14)
in quibus sunt et musculae, quibus inclusam saepe margaritam omnis quidem coloris optimam inueniunt, id est et rubicundi, et purpurei, et iacintini, et prasini, sed maxime candidi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:3)
conprehensa postea privata aedificia - neque enim tum basilicae erant - , conprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 383:1)
itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi, et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 349:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION