라틴어 문장 검색

Verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum, Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum, nobis opponat, hoc monitu recordetur, nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 9:1)
Cuius disciplinae Tages nomine quidam monstrator est, ut fabulantur, in Etruriae partibus emersisse subito visus e terra.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 10:2)
Verum quoniam fabulantes poetae variantesque geographi, in diversa latentem notitiam scindunt, opiniones eorum veritati confines, ut arbitror, expediam paucis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 4:2)
Insula Pharos, ubi Protea cum phocarum gregibus diversatum Homerus fabulatur inflatius, a civitatis litore mille passibus disparata, Rhodiorum erat obnoxia vectigali.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 10:2)
diligebat lectores, cantores, et cunctis servientibus Deo ministrantibus ecclesiae.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 93)
ut ait Lucilius, tamen cum eo equo per uiam concito peruolant, si quem interea conspicantur ex principalibus uiris nobilem hominem, bene consultum, bene cognitum, quanquam oppido festinent, tamen honoris eius gratia cohibent cursum, releuant gradum, retardant equum et ilico in pedes desiliunt, fruticem, quem uerberando equo gestant, eam uirgam in laeuam manum transferunt itaque expedita dextra adeunt ac salutant et, si diutule ille quippiam percontetur, ambulant diutule et fabulantur, denique quantumuis morae in officio libenter insumunt.
(아풀레이우스, 플로리다 21:4)
lector intende;
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:11)
Sed forsitan lector scrupulosus reprehendens narratum meum sic argumentaberis:
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:1)
iam ergo, lector optime, scito te tragoediam, non fabulam legere, et a socco ad cothurnum ascendere Sed mulier illa quamdiu primis elementis Cupido parvulus nutriebatur, imbecillis adhuc eius viribus facile ruborem tenuem deprimens silentio resistebat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:5)
Omnes in me populi fabulabantur:
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:3)
Quaeras forsitan satis anxie, studiose lector, quid deinde dictum, quid factum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:6)
ne dormitet lector prae taedio
(ARCHIPOETA, I15)
quod maxime desiderabat, liberalem scilicet artem, desiderio suo non suppetebat, eo quod, ut loquebatur, illo tempore lectores boni in toto regno Occidentalium Saxonum non erant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 24 27:4)
Olympum montem deorum esse habitaculum sub incerta fide Graecia fabulatur.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:4)
Curius, inquit, et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii illi trigemini, plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, X 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION