라틴어 문장 검색

nam "providendum est lectori, ne instudiis inutilibus operam suam expendat, et ne in bono et utili propositoremaneat tepidus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:19)
Modum tamen consideravi, ne si plura necessariisscripserim, scripta oneri potius sint lectori quam subsidia, ut legentibuset audientibus sint desiderium et occasio ediscendi.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:10)
Verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum, Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum, nobis opponat, hoc monitu recordetur, nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 9:1)
Erat autem idem Barbatio subagrestis, arrogantisque propositi, ea re multis exosus, quod et dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus, et post eius excessum, nobilioris militiae fastu elatus, in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat, crebroque detestantibus bonis, sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 6:1)
diligebat lectores, cantores, et cunctis servientibus Deo ministrantibus ecclesiae.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 93)
et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:21)
lector intende;
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:11)
Sic nobis garrientibus libido mutua et animos simul et membra suscitat:
(아풀레이우스, 변신, 3권 17:5)
"sed illa clementer aspernata sermonem Thrasylli astuque miro personata instanter garrienti summisseque deprecanti Adhuc inquit Tui fratris meique carissimi mariti facies pulchra illa in meis deversatur oculis, adhuc odor cinnameus ambrosei corporis per nares meas percurrit, adhuc formosus Tlepolemus in meo vivit pectore."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:64)
Hactenus adhuc anicula garriente suscipit mulier:
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:1)
Sed forsitan lector scrupulosus reprehendens narratum meum sic argumentaberis:
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:1)
iam ergo, lector optime, scito te tragoediam, non fabulam legere, et a socco ad cothurnum ascendere Sed mulier illa quamdiu primis elementis Cupido parvulus nutriebatur, imbecillis adhuc eius viribus facile ruborem tenuem deprimens silentio resistebat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:5)
Quaeras forsitan satis anxie, studiose lector, quid deinde dictum, quid factum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:6)
ne dormitet lector prae taedio
(ARCHIPOETA, I15)
quod maxime desiderabat, liberalem scilicet artem, desiderio suo non suppetebat, eo quod, ut loquebatur, illo tempore lectores boni in toto regno Occidentalium Saxonum non erant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 24 27:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION