라틴어 문장 검색

Modum tamen consideravi, ne si plura necessariisscripserim, scripta oneri potius sint lectori quam subsidia, ut legentibuset audientibus sint desiderium et occasio ediscendi.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:10)
Verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum, Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum, nobis opponat, hoc monitu recordetur, nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 9:1)
Litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe, ut videretur parum Florentio credi, rescripsit, gratandum esse si provincialis, hinc inde vastatus, saltem sollemnia praebeat nedum incrementa quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 5:2)
Haec (ut gesta sunt) malignius ad principem Simplicius rettulit, agensque ibi Maximinus infestus, ob causam quam supra docuimus, Aginatio, simultate una cum potestate in maius accensa, oravit impense ut rescriberetur eum occidi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 51:1)
diligebat lectores, cantores, et cunctis servientibus Deo ministrantibus ecclesiae.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 93)
is epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate gratulatus Pontiano, quod cito errorem suum correxisset, rescripsit mihi per eum quas litteras, di boni, qua doctrina, quo lepore, qua uerborum amoenitate simul et iucunditate, prorsus ut
(아풀레이우스, 변명 92:8)
lector intende;
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:11)
Sed forsitan lector scrupulosus reprehendens narratum meum sic argumentaberis:
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:1)
iam ergo, lector optime, scito te tragoediam, non fabulam legere, et a socco ad cothurnum ascendere Sed mulier illa quamdiu primis elementis Cupido parvulus nutriebatur, imbecillis adhuc eius viribus facile ruborem tenuem deprimens silentio resistebat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:5)
Quaeras forsitan satis anxie, studiose lector, quid deinde dictum, quid factum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:6)
ne dormitet lector prae taedio
(ARCHIPOETA, I15)
quod maxime desiderabat, liberalem scilicet artem, desiderio suo non suppetebat, eo quod, ut loquebatur, illo tempore lectores boni in toto regno Occidentalium Saxonum non erant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 24 27:4)
Sed nihil amplius rescribere potui, quam ut ipse sumeres, quos liberet, et nunc in eadem maneo sententia.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 1:7)
I. Qua gratia responderent litteris sanctitatis tuae, cum diu haesitans non reperirem - omnia enim vicit affectus animi mei, quem iam sponte surgentem lectio epistulae tuae multo ardentius excitavit, - commisi me tamen deo, qui pro viribus meis operaretur in me, ut ea rescriberem, quae utrique nostrum studio in domino et cura ecclesiastica pro tua praestantia et mea obsecundatione congruerent.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 1:1)
Tres epistulas tuae benignitatis acceperam, cum ista rescripsi:
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION