라틴어 문장 검색

Quod ubi L. Apronio inferioris Germaniae pro praetore cognitum, vexilla legionum e superiore provincia peditumque et equitum auxiliarium delectos accivit ac simul utrumque exercitum Rheno devectum Frisiis intulit, soluto iam castelli obsidio et ad sua tutanda degressis rebellibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장1)
cum legati Romanorum a Gallis Senonibus interfecti essent, bello ob id Gallis indicto, L. Caecilius praetor ab his cum legionibus caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XII Periocha1)
utrumque permissum ab senatu et supplicatio ad omnia pulvinaria per triduum decreta, iussique praetores Petilius urbanas dimittere legiones, Fabius sociis atque nomini Latino remittere dilectum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 336:1)
prorogatum et L. Veturio Philoni est, ut pro praetore Galliam eandem provinciam cum isdem duabus legionibus obtineret quibus praetor obtinuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 347:2)
prorogatum in annum imperium est Q. Fulvio Flacco, ut provinciam Capuam, quae T. Quincti praetoris fuerat, cum una legione obtineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 346:1)
prorogatum et C. Hostilio Tubulo est, ut pro praetore in Etruriam ad duas legiones succederet C. Calpurnio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 347:1)
quod in L. Veturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, latumque de prorogando imperio ad populum est, qui praetor Sardiniam provinciam cum duabus legionibus obtinuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 348:1)
alter consul, cui Italia evenisset, duas legiones a M. Sextio praetore acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 542:1)
exercitumque ab L. Lentulo acceptum, quem dimittere debebat, praetori tradidit, ipse novis legionibus, quas secum adduxerat, bellum gesturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 101:1)
praeter eos exercitus quos consules comparabant, C. Sulpicio Galbae praetori negotium datum ut quattuor legiones scriberet urbanas, iusto numero peditum equitumque, iisque quattuor tribunos militum ex senatu legeret qui praeessent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 370:1)
Mittit in Sardiniam cum legione una Valerium legatum, in Siciliam Curionem pro praetore cum legionibus duabus;
(카이사르, 내란기, 1권 30:3)
si supplemento opus esset, suppleret de legionibus quibus P. Cornelius pro praetore in Sicilia praeesset, dum ne quem militem legeret ex eo numero quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 8:1)
duo milia et trecenti de exercitu praetoris, pars multo maxima ex legione duodecima, amissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 253:2)
Tremelius Siciliam, ut a P. Villio Tappulo praetore prioris anni provinciam et duas legiones acciperet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 353:2)
praetoribus M. Valerio Faltoni duae legiones in Bruttiis quibus C. Livius priore anno praefuerat decretae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 544:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION