라틴어 문장 검색

Ut tu, si viridi tinctos aerugine versus Forte malus livor dixerit esse meos, Ut facis, a nobis abigas, nec scribere quemquam Talia contendas carmina, qui legitur.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXIII2)
Quaeras, censeo, si legi laboras, Nigri fornicis ebrium poetam, Qui carbone rudi putrique creta Scribit carmina, quae legunt cacantes.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXI4)
Si quis in hoc artem populo non novit amandi, hoc legat et lecto carmine doctus amet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:1)
sive quod in tenebris numerosos ponere gestus, quodque legas nulli scribere carmen, idem est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 214)
Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar, Sospite quo magnos credimus esse deos, Si festinatis totiens tibi lecta libellis Detinuere oculos carmina nostra tuos, Quod fortuna vetat fieri, permitte videri, Natorum genitor credar ut esse trium.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XCI1)
Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula - Namque solent sacra Caesaris aure frui - , Dicere de nobis, ut lector candidus, aude:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIX2)
crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro, qui legit has laudes, an mereare rogat, utque favere reor plures virtutibus istis, sic tua non paucae carpere facta volent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 126)
pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, carmina sunt dicenda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.2)
APUD mensam Favorini in convivio legi solitum erat aut vetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 2:1)
nisi forte quisquam aut Caesaris pro Decio Samnite aut Bruti pro Deiotaro rege ceterosque eiusdem lentitudinis ac teporis libros legit, nisi qui et carmina eorundem miratur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 6:1)
Quod nec carmine glorior supino Nec retro lego Sotaden cinaedum, Nusquam Graecula quod recantat echo Nec dictat mihi luculentus Attis Mollem debilitate galliambon:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXVI1)
Seria cum possim, quod delectantia malo Scribere, tu causa es, lector amice, mihi, Qui legis et tota cantas mea carmina Roma:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVI1)
sic igitur carmen, recta si mente legatur, constabit nulli posse nocere meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1117)
carmina cum primum populo iuvenalia legi, barba resecta mihi bisve semelve fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1031)
haec hederas legit in thyrsos, haec carmina nervis aptat, at illa manu texit utraque rosam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 316)

SEARCH

MENU NAVIGATION