라틴어 문장 검색

Infatuatum sal ad nihilum est utile, nisi ut proiciatur foras et a porcis conculcetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:19)
Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia et per fines capitum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:2)
Attamen infatuatur amoribus feminarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:13)
- quod, si infatuetur, foras proicitur in tantumque perdit nominis dignitatem, ut ne in sterquilinio quidem utile sit, quo solent credentium arva condiri et sterile animarum solum pinguescere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:17)
"Id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum verborum lenocinio a rerum intentionibus avocantur, sine dilectu adsentiuntur dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse et incredibile verum et verisimile mendacium."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:6)
"Ubi autem magis quam a sacerdotibus inter aras et delubra conducuntur stupra, tractantur lenocinia, adulteria meditantur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:28)
perspicuum est enim quo conpositiones unguentorum, quo ciborum conditiones, quo corporum lenocinia processerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:4)
qui cum suam rem non minus strenue quam postea publicam confecisset, egestatem et luxuriem domestico lenocinio sustentavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 1:3)
caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 207:2)
ut, cum obiicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii quondam emerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 141:3)
nos melius, quibus sordet omne quod natura dictavit, qui non ornamenta quaerimus sed lenocinia, quasi vero sit ulla verborum nisi rei cohaerentium virtus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 27:2)
quae etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec quidquam non diserte, quod honeste, dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 36:2)
Levia sunt ista et fallacia pignora animi multisque involuta lenociniis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 5:2)
Pro sua quemque portione adulatio infatuat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 13:2)
Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION