라틴어 문장 검색

nec modus aut arcus lentare aut fundere glandes aut torrere sudes galeasque attollere conis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권179)
"tela tibi longeque feros lentandus in hostes arcus, et aetherii dono cessere parentes aeternum florere genas, tu doctus iniquas Parcarum praenosse manus fatumque quod ultrast et summo placitura Iovi, quis letifer annus, bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae, tu Phryga submittis citharae, tu matris honori terrigenam Tityon Stygiis extendis harenis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권247)
hi teretes galeas magnorumque aerea suta thoracum et tunicas chalybum squalore crepantes pectoribus temptare, alii Cortynia lentant cornua;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권231)
"quatiunt impulsibus illi nunc freta, nunc muros, sed nec spumantia cedunt aequora, et incussae redeunt a turribus hastae, ipse graves fluctus clavumque audire negantem lassat agens Tiphys palletque et plurima mutat imperia ac laevas dextrasque obtorquet in undas proram navifragis avidam concurrere saxis, donec ab extremae cuneo ratis Aesone natus Palladios oleae, Mopsi gestamina, ramos extulit et socium turba prohibente poposcit foedera;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권152)
rapi te obtorto collo mavis an trahi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 634)
et quidam 'lentandus' nove verbum fictum putant, sed in annalibus legitur confricati oleo lentati, paratique ad arma, a verbo 'lentor'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3846)

SEARCH

MENU NAVIGATION