라틴어 문장 검색

Aliena vero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia jurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, idemque vel ex milio, vel ex hordeo, radices , et quodcumque ex oleo garove estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uva recens, ficus et viridis et arida, legumina omnia, quaeque inflare consueverunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXV De his quae stomacho aliena sunt. 1:1)
Nec te iucunda fronte fefellit luxuries, praedulce malum, quae dedita semper corporis arbitriis hebetat caligine sensus membraque Circaeis effeminat acrius herbis, blanda quidem vultus, sed qua non taetrior ulla interius:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:61)
ceterum, ut dixi, sequentibus comparatus et varietate eruditionis et lepore urbanitatis et ipsarum virium robore multum ceteros superat, quorum neminem Aper nominare et velut in aciem educere sustinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 6:1)
inter uarios iocos, cum assistens simulacro Iouis Apellen tragoedum consuluisset uter illi maior uideretur, cunctantem flagellis discidit conlaudans subinde uocem deprecantis quasi etiam in gemitu praedulcem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 33장 1:1)
Benigne igitur exceptis Sacarum legatis comitem Euxenippon dedit, adhuc admodum iuvenem, aetatis flore conciliatum sibi, qui cum specie corporis aequaret Hephaestionem, ei lepore haud sane virili par non erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 22:1)
'nomen' ait 'praedulce mihi nomenque secutus Otreos unanimi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 171:1)
nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis, qui duros nequeunt movere lumbos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 162)
Amabo, mea dulcis Ipsithilla, meae deliciae, mei lepores, iube ad te veniam meridiatum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 321)
tractus uter pluris lepores, uter educet apros,utra magis piscis et echinos aequora celent,pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reuerti,scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1510)
fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장30)
ergo sermo oritur, non de villis domibusve alienis,nec male necne Lepos saltet;
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장49)
et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:41)
nec minimo sane discrimine refert, quo gestu lepores et quo gallina secetur.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V59)
sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae in saltu venantur aves, hinc praeda cubili ponitur:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV30)
ita capta lepore te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION