라틴어 문장 검색

Nam qui velut infrenes his passionibus acti semper feruntur in praeceps, in ea vitia inevitabiliter dilabuntur et corruunt, quibus amicitia, teste Scriptura, et laeditur et dissolvitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:35)
obsequium tamen illud multo molestius est, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum fieri sinit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:7)
Non hic ambiguo graditur Fortuna meatu, Non risum lacrimis, aduersis prospera, leta Tristibus in firmans, non mel corrumpit aceto, Aspera commiscens blandis, tenebrosa serenis, Connectens luci tenebras, funesta iocosis, Sed requies transquilla manet, quam fine carentem Fortune casus in nubila uertere nescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:5)
Post alias sua dona libens et leta dedisset Filia Fortune, Casus cognata propinqui Nobilitas, si quid proprium cessisset in eius Sortem, quod posset Nature lege tueri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 30:1)
Non tamen illius scrutatur uiscera ferro, Nec rotat ense caput, nec inhebriat ora cruore, Funere famoso dedignans claudere uitam Hostis et insigni leto pensare ruinam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:13)
Tunc comitum supplere uolens Intamia casus, Forcior assurgit, sociorum uendere mortes Temptat et hostili leto saciare dolorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:1)
Cum per eam soleant alii succumbere leto, Vix credit se posse mori, sed proxima tandem Fata uidens, prorumpit in has moritura querelas: "Heu!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:16)
Alii dum dependentis montis praecipitia, cautela consulente declinant, in coaequata planitie praecipitatione spontanea colliduntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:69)
[0460D] Heu, quam praecipiti passu ruinam Virtus sub vitio victa laborat?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:1)
Custodes autem machinae periculum vitae suae metuentes, licet inviti, exire coguntur in fugam praecipites, vix defensi et elapsi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 82:6)
quae repentina imbrium in praeceps ruentium inundatione et cavatione exstitisse perhibetur et per hanc iter esse illuc transeuntium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:2)
Per ea vero foramina, quae trans testudinem ora in modum putei habebant, tam Christiani quam Sarraceni praecipiti fuga, caecoque cursu cadentes, non solum submersione perclitabantur, sed et fractis collis et cervicibus, aut ruptis visceribus exstinguebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:3)
Leto animo paupertatem feras.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 47:7)
Nam ut ait Seneca in epistolis, "Honestaquod res est leta paupertas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 47:8)
Illa non est paupertas, si leta est:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 47:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION