라틴어 문장 검색

Tempora autem regiminis sui, cum essent potius prospera quam tranquilla, confidentiam ex successibus addiderant, naturam interim suam assiduis vexationibus fere perverterant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:3)
quandoquidem natura rerum magis se prodit per vexationes artis quam in libertate propria.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:6)
atque interea tamen certos certitudinis gradus ad usum et levamen constituit, donec mens in causarum explicatione consistat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:10)
At homo conversus ad opera quae fecerunt manus suae, vidit quod omnia essent vanitas et vexatio spiritus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:5)
simili modo, et occulta naturae magis se produnt per vexationes artium, quam cum cursu suo meant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:15)
hoc est, plurimas qualitates, in corporum vexationibus tam per ignem quam alios modos, indi ab ipso igne iisque corporibus quae ad separationem adhibentur, quae in composito prius non fuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:12)
Maxime amicitae fructus est levamen et evaporatio anxietatis et tumorum cordis, quos animae perturbationes cuiuscunque generis imprimere solent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:2)
Quod licet esset ei graue pondus materiei, Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi, Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei Exhibuere tamen scribendi grande leuamen, [H]ac ut morosa prodesset et arte iocosa.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:4)
primum, quod est maximum, ipsam praesentiam domini, qui libentius commeaturus sit, si vexationem viae non reformidet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 3:4)
Sed temperet vires clementia, quoniam terribilior debet esse quam saevior, ut et obsequantur eius imperiis et diutius perennent boves, non confecti vexatione simul operum verberumque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:2)
Propter quod utilius est citracorporis vexationem fame potius et siti cubitorem bovem emendare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 11:5)
id levamen;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장6)
citati ad causam dicendam partim se domi uulnerauerunt certi damnationis et ad uexationem ignominiamque uitandam, partim in media curia uenenum hauserunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 4:2)
Ipse cum armigeris et ala, quam agema appellabant, ardua semita, sed longius a stationibus hostium remota multa cum vexatione processit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 23:1)
Interiora regionis eius haud sane adiri sine magna vexatione exercitus poterant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION