라틴어 문장 검색

Levationem autem aegritudinis in duabus rebus ponit, avocatione a cogitanda molestia et revocatione ad contemplandas voluptates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:1)
in quo quantum ceteris profuturi simus, non facile dixerim, nostris quidem acerbissimis doloribus variisque et undique circumfusis molestiis alia nulla potuit inveniri levatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 121:4)
Haec disputavimus non considerando obscurationem Cometarum per fumum illum maximè copiosum & crassum, quo caput circundatur, quasi per nubem obtusè semper lucens.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 16:1)
an vero, cum Pericles Athenienses solis obscuratione territos redditis eius rei causis metu liberavit, aut cum Sulpicius ille Gallus in exercitu L. Paulli de lunae defectione disseruit, ne velut prodigio divinitus facto militum animi terrerentur, non videtur usus esse oratoris officio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 378:1)
solis enim splendor perspicibilis et patens sine ullis obscurationibus est per omnem mundum, ut etiam nobis appareant, cum faciant eae stellae regressus et morationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장37)
sed vero neque sine rotunditate motus porrecti nec sine porrecto rotationis versationes onerum possunt facere levationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION