라틴어 문장 검색

Eratque piaculum aras adire, vel hostiam contrectare, antequam magus, conceptis precationibus, libamenta diffunderet praecursoria.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 35:2)
Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae virum civiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 13:2)
Sed hoc iam breve ex dialectica libamentum dedisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 15:1)
Mazaeum transfugam satrapea Babylone donat, Bagophanem, qui arcem tradiderat, se sequi iussit, Armenia Mithreni, Sardium proditori, data est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 49:1)
Nam et in animo melius distincta servantur, et ipsa distinctio non sine quodam fermento quo conditur universitas in unius saporis usum varia libamenta confundit, ut, etiamsi quid apparuerit unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum noscetur appareat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 6:2)
Nam et omne Latium bello devicit et Suessam Pometiam, urbem opulentam refertamque, cepit et maxima auri argentique praeda locupletatus votum patris Capitolii aedificatione persolvit et colonias deduxit et institutis eorum, a quibus ortus erat, dona magnifica quasi libamenta praedarum Delphos ad Apollinem misit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 68:2)
sardonicem pingunt amethystina, pingit iaspis sardium iuxta adpositum pulcherque topazon.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1247)
Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 5:1)
Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras libamenta tuli.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis67)
"accipe, nate, tui nova libamenta triumphi, accipe et hoc regimen dextrae frontisque superbae vincula, quae patri minimum laetanda dedisti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권37)
sardi et Corsi cum rebellassent, subacti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha4)

SEARCH

MENU NAVIGATION