-
Ut prius tibi, Praetextatus inquit, de posteriore quaestione respondeam, fateor te non inmerito de usurpata in mensam libatione quaesisse;
- (Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:1)
-
quae vasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum optinet mensa in qua epulae libationisque et stipes reponuntur:
- (Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:3)
-
Ergo apud Evandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur:
- (Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:1)
-
in convivio vero Didonis, quod tantum regium constat, non etiam sacrum, fuisse, apud humanam mensam in triclinio, non in templo, quia non erat religiosa sed usurpata libatio, solam fecit libasse reginam, in cuius persona nulla observationis necessitas et multa ad usurpandum in potestate permissio.
- (Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:2)
-
At mea me libram foliati poscat amica, Aut virides gemmas sardonychasve pares, Nec nisi prima velit de Tusco Serica vico, Aut centum aureolos sic velut aera roget.
- (마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVII4)
-
Hac licet in gemma, servat quae nomina Cosmi, Luxuriose, bibas, si foliata sitis.
- (마르티알리스, 에피그램집, 14권, CX Ampulla potoria1)