라틴어 문장 검색

An que sola solet bona poscere, sola recidet Hoc commune bonum, nostrum decus, utile uotum, Nos omnes que sola libens et sponte mouere In tantum deberet opus tantumque fauorem, Si flamata minus torperet nostra uoluntas Nec tantum uellet animus conscendere noster?"
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:35)
Illa uigil, studiosa, libens, attenta, laborans, Indulgens operi, mentem deducit in actum, Non habitu uilis nec uultu sordida, gestu Degener, incompta uerbis uel barbara factis, Sed tamen in uultu proscribit signa laboris Pallor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:2)
Hic Abraham, nostre fidei pater, exuit actus Patris, dum summo Patri parere libenti Contendens animo, nato pater esse recusat, In quo discordes Natura Fidesque duellum Exercent unamque trahunt in dissona mentem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:10)
Post alias sua dona libens et leta dedisset Filia Fortune, Casus cognata propinqui Nobilitas, si quid proprium cessisset in eius Sortem, quod posset Nature lege tueri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 30:1)
Aer meis disciplinatus doctrinis, nunc aura benevola gratulatur, nunc nubium fletibus quasi compatiens lacrymatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:10)
Jam pridem mea mens exhilarata tuae disciplinationis compendio, tuis correctionibus libentissimam aurem inclinat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:72)
Hi in aliena gratulatione tristantur, in aliena tristitia gratulantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:14)
Vestes etiam ex aureis, sericisque filis insertionis osculo conjugatis materiam sortientes, ut a materiae generositate [0474D] operis commendata subtilitas, tanti artificii gratulabatur insignibus, ut non materialem, verum etiam coelestem manum operi crederes insudasse.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:10)
[0476C] Quoniam similia dissimilium aspersione, et similium sociali habitudine gratulantur, in te velut in speculo Naturae radiante similitudine inveniendo me alteram, nodo dilectionis praecordialis astringor, aut in tuo profectu proficiens, aut in tuo defectu aequa lance deficiens, quare circularis debet esse dilectio, ut tu talione dilectionis respondeas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:5)
Libenter et optato ad te ingrederer, honores et divitias domus tuae considerarem, sed terruerunt me plurima mala, quae auribus meis de te innotuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:7)
Nec mora, credere debetis scilicet feliciter cum Christo vivere, ideoque ejus gratia et amore, quaecunque occurrerint in via hac, aequo et libenti animo suscipere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 36:6)
Tankradus autem, nuntiis eorum auditis et benigne remissis, libenti animo eos sibi in auxilium adfuturos annuit, foedus cum eis percutiens de omnibus quae circa urbem et adversus cives et Botherum acturus esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:3)
Errat, qui beneficium accipit libentius quam reddeat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 14:1)
si autem impetraverint, gratulantur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:25)
Vides gratulari eum mortis hujus remedio, quia finis factus est erroris, quia culpa, non natura defecit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION