라틴어 문장 검색

at apud idonea provinciarum sociae triremes alaeque et auxilia cohortium, neque multo secus in iis virium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 5장7)
at Corbulo provinciam ingres- sus magna cum cura et mox gloria, cui principium illa militia fuit, triremis alveo Rheni, ceteras navium, ut quaeque habiles, per aestuaria et fossas adegit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장2)
Claudius triremis quadriremisque et undeviginti hominum milia armavit, cincto ratibus ambitu, ne vaga effugia forent, ac tamen spatium amplexus ad vim remigii, gubernantium artes, impetus navium et proelio solita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장2)
quippe sueverat triremi et classiariorum remigio vehi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장6)
et gravi Africo, dum promunturium Miseni superare contendunt, Cumanis litoribus impacti triremium plerasque et minora navigia passim amiserunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 46장4)
dantur triremes et delectum remigium iuvandae festinationi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장2)
exim missae liburnicae advehiturque propere Sosianus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장6)
occiso centurione ac militibus, qui ad tradendam disciplinam inmixti manipulis exemplum et rectores habebantur, tris liburnicas adactis per vim gubernatoribus ascendere;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 2:1)
datae e classe Misenensi duae triremes ad prosequendum, cum quibus Cythnum insulam tenuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장2)
vocatis principibus insulae consilium aperit, et contra dicere ausos, Claudium Pyrrichum trierarchum Liburnicarum ibi navium, Quintium Certum equitem Romanum, interfici iubet:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장4)
ac forte pluris transgressos completis Liburnicis per promptissimos gladiatorum Macer adgreditur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장2)
Bassus honorata custodia Liburnicis navibus Atriam pervectus a praefecto alae Vibennio Rufino, praesidium illic agitante, vincitur, sed exoluta statim vincula interventu Hormi Caesaris liberti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장10)
forte oblatos trium Liburnicarum milites, ignaros et insontis, trucidant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 14장3)
Digresso Valente trepidos, qui Ariminum tenebant, Cornelius Fuscus, admoto exercitu et missis per proxima litorum Liburnicis, terra marique circumvenit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장1)
ibi eum missae a Paulino Liburnicae oppressere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION