라틴어 문장 검색

Rationes ad partem oppositam gratia conclusionis concedantur, licet solvi possint, cum sint sophisticae.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 88:1)
pessimum habent pro pessima (1. 2), quod fortasse tolerari potest, licet haec lectio minus idonea videatur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1901)
tum praeterea, quod fudimus ante, quatinus in pullos animalis vertier ova cernimus alituum vermisque effervere terra, intempestivos quam putor cepit ob imbris, scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:17)
nec enim nova esse potest, licet primam terram suam esse dicant Athenienses.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5312)
haud aliter Turnus retro cedens petebat fluvium, ac solet leo, pressus multitudine, nec terga praebere propter iram et pudorem, nec posse, licet cupiat, in venantes impetum facere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7892)
licet illic possit accipi 'socer arma Latinus habeat':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3273)
ego autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam sumpta virili toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam discederem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 2:2)
huius nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum solus ames, me aemulum non habebis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 15:1)
mors venit, quae nisi per te non licet, potest esse pro munere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:4)
Non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 234)
Nec corpus servare potes, licet omnia claudas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 47)
Haec me curaturum dicito - ut quantum possint quique liceant veneant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 351)
Ante apud Sirmium repentino fragore nubium fulmen excussum, palatii et curiae partem incendit et fori, et apud Savariam eodem adhuc constitute, bubo culminibus regii lavacri insidens, occentansque funebria, nulla iacientium sagittas et lapides contemplabili dextera cadere potuit, certatim licet ardenti studio petebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 16:2)
Contra, viva voce tractare praestat cum facies hominis reverentiam incussura sit, ut fit plerunque in colloquio cum inferiore aut in rebus quas extremis tantum digitis tangere convenit, in quibus oculus loquentis in vultum et gestum alterius intentus monere possit quousque procedere liceat, et generaliter quando libertatem quis sibi retinere cupit vel dedicendi vel interpretandi ea quae dixerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:5)
Spes enim iactare competitorum licet alios deterrere possit, alios tamen acuet et excitabit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION