라틴어 문장 검색

"quamvis natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae arguerint, licet ipse negem, sed quinque tabernae quadringenta parant, quid confert purpura maior optandum, si Laurenti custodit in agro conductas Corvinus oves, ego possideo plus Pallante et Licinis?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I43)
misera est magni custodia census, dispositis praedives amis vigilare cohortem servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine, dolia nudi non ardent cynici;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV109)
Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem, et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas inciperet;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 4:4)
inde cum in Capitolium profugisset plebemque ad defensionem salutis suae manu caput tangens hortaretur, praebuit speciem regnum sibi et diadema poscentis, atque ita duce Scipione Nasica, concitato in arma populo, quasi iure oppressus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO TIBERI GRACCHI 7:2)
Sed de saltatione veterum ad praedae marinae transire luxum Liciniorum me nomen ammonuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 1:1)
cum Licino est, hic quoque magnus homo est.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXII2)
Invitas tunc me, cum scis, Nasica, vocasse.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXIX1)
Doctorum Licini celeberrime Sura virorum, Cuius prisca gravis lingua reduxit avos, Redderis - heu, quanto fatorum munere!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLVII1)
Et cum rupta situ Messalae saxa iacebunt Altaque cum Licini marmora pulvis erunt, Me tamen ora legent et secum plurimus hospes Ad patrias sedes carmina nostra feret.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III7)
Invasit medici Nasica phreneticus Eucti Et percidit Hylan.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVIII1)
his contrarii licini, qui cornua sursum versum reflexa habent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 557)
hac nos adulescentes benevolentia senes illos, L. Paulum, M. Catonem, C. Gallum, P. Nasicam, Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 128:1)
P. etiam Scipionem Nasicam, qui est Corculum appellatus, qui item bis consul et censor fuit, habitum eloquentem aiunt, illius qui sacra acceperit filium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:4)
nec plus Africanus, singularis et vir et imperator, in exscindenda Numantia rei publicae profuit quam eodem tempore P. Nasica privatus, cum Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 99:6)
Audivi ex maioribus natu hoc idem fuisse in P. Scipione Nasica, contraque patrem eius, illum qui Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 140:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION