라틴어 문장 검색

delatus adolescens ad piratas, archipirata factus peregrinantem patrem cepit et remisit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.5)
cum quo dum tui obtentu aliquid horarum sermocinanter extrahimus, constanter asseveravit nuper vos classicum in classe cecinisse atque inter officia nunc nautae, modo militis litoribus Oceani curvis inerrare contra Saxonum pandos myoparones, quorum quot remiges videris, totidem te cernere putes archipiratas:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 13:3)
circumfusi deinde cum consulem salutarent, quaerit Fabius quo pergerent, respondentibusque lignatum se ire, ain tandem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 346:1)
is tum cum equitatu Numidarum et advenienti P. Scipioni occurrit et deinde adsidue dies noctesque infestus aderat, ut non vagos tantum procul a castris lignatum pabulatumque progressos exciperet, sed ipsis obequitaret castris invectusque in medias saepe stationes omnia ingenti tumultu turbaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 491:1)
ibi vero, quo longius ab hoste aberant et quia sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 582:1)
ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto, quo sunt templa, quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso, ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent, cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 598:1)
hinc Nicandro quodam archipirata quinque navibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim classe divisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, Panhormum petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 119:1)
ad hoc decem dierum indutiae cum darentur, petierunt deinde ne trans montes proximos castris pabulatum lignatumque milites irent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 295:1)
pone castra utrique pabulatum et lignatum ibant, neutri alteros impedientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 362:1)
Colaphvs Num lignatum mittimur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4237)

SEARCH

MENU NAVIGATION