라틴어 문장 검색

Iamque resultantibus armis et tubis, uno parique ardore hinc indeque pugnabatur audaci conflictu, latiusque sese pandente manu Romana, cum Persas occultari viderent, pavore impositorum aggeribus tormentorum, pulsabant turrim ariete, et cum ligonibus et dolabris et vectibus scalae quoque propinquabant utrimque convolante missilium crebritate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 21:2)
Si quis autem est qui propterea putat probabilius esse quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in lictore, sicuti in licio, producta est et in eo verbo quod est ligo correpta est, nihil ad rem istud pertinet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 5:1)
Scythas quoque ait eundem Erasistratum dicere, cum sit usus ut famem longius tolerent, fasceis ventrem strictissime circumligare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 5:1)
ideoque etiam laxior quam primo fascea circumligabitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장26)
ideoque etiam laxior quam primo fascea circumligabitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 6:3)
ideoque etiam laxior, quam primo, fascia circumligabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 7:4)
nullos patiere ligones et nullo rigidi versabere vomeris ictu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:98)
hinc obsidione solutus Pannonius potorque Savi, quod clausa tot annis oppida laxatis ausus iam pandere portis rursum cote novat nigras rubigine falces exesosque situ cogit splendere ligones agnoscitque casas et collibus oscula notis figit et impresso glaebis non credit aratro, exsectis, inculta dabant quas saecula, silvis restituit terras et opacum vitibus Histrum conserit et patrium vectigal solvere gaudet, inmunis qui clade fuit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:90)
quis Gallica rura, quis meminit Latio Senonum servisse ligones?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:55)
quod cum exili loco circa Idus Septembris sparserit et inaraverit idque tempestive vomere vel ligone succident, vim optimae stereorationis exhibebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 5:3)
paulum inde morae, dum ex proximis agris ligones dolabras et alii falcis scalasque convectant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장6)
et tamen urgesiampridem non tacta ligonibus arua bouemquedisiunctum curas et strictis frondibus exples;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1412)
sed defluit aetas et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII11)
ille et militiae multis largitur honorem, semenstri digitos vatum circumligat auro:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII32)
cognatorum aliquis titulo ter consulis atque castrorum imperiis et dictatoris honore functus ad has epulas solito maturius ibat, erectum domito referens a monte ligonem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI31)

SEARCH

MENU NAVIGATION