라틴어 문장 검색

et, qui sedebat, similis erat aspectu lapidi iaspidi et sardino; et iris erat in circuitu throni, aspectu similis smaragdo.
거기에 앉아 계신 분은 벽옥과 홍옥같이 보이셨고, 어좌 둘레에는 취옥같이 보이는 무지개가 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 4장3)
Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata: fundamentum primum iaspis, secundus sapphirus, tertius chalcedonius, quartus smaragdus,
도성 성벽의 초석들은 온갖 보석으로 꾸며져 있었습니다. 첫째 초석은 벽옥, 둘째는 청옥, 셋째는 옥수, 넷째는 취옥, (불가타 성경, 요한 묵시록, 21장19)
quia in Ierusalem civitate aedificabitur domus illius in omnia saecula. Felix ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem tuam et confitendum regi caeli. Ostia Ierusalem sapphiro et smaragdo aedificabuntur, et lapide pretioso omnes muri tui; et turres Ierusalem auro aedificabuntur, et propugnacula eius auro mundo.
예루살렘이 다시 세워지고 그 도성에 그분의 집이 다시 세워져 영원히 서 있으리라. 내 후손 가운데 살아남은 자들이 너의 영광을 보고 하늘의 임금님을 찬양할 수 있다면 나 얼마나 행복하리오? 예루살렘의 성문들은 청옥과 취옥으로, 성벽은 모두 보석으로 만들어지고 예루살렘의 탑들은 금으로, 그 성가퀴들은 순금으로 만들어지며 (불가타 성경, 토빗기, 13장16)
Hoc autem erat opus basium: limbos habebant, insuper et limbos inter columellas.
그 구조는 이러하다. 받침대에는 널빤지가 있었는데, 그 널빤지는 틀 사이에 끼여 있었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장28)
limbo limbus est, sicut supra diximus, fascia, quae ambit extremitatem vestium secundum antiquum ritum, ut victori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13717)
Tertio, ad cumulum perfectionis, virore, quasi smaragdo, oculis applaudebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:83)
Et incedebat hinc inde ordo geminus armatorum, clipeatus atque cristatus, corusco lumine radians, nitidis loricis indutus, sparsique cataphracti equites (quos clibanarios dictitant) personati thoracum muniti tegminibus, et limbis ferreis cincti, ut Praxitelis manu polita crederes simulacra, non viros;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 8:1)
Ubi vero primum dies inclaruit, radiantes loricae limbis circumdatae ferreis, et corusci thoraces, longe prospecti, adesse regis copias indicabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 1:2)
Quod vero ad aequivocationes et oracula verborum attinet non poterunt illa diu valere, ita ut nemo tectus esse queat nisi aliquem dissimulationis gradum sibi indulgeat, quae nihil aliud est quam silentii quaedam appendix aut limbus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:7)
Lemnius haec etiam gemmis extruxit et auro admiscens artem pretio trabibusque smaragdi supposuit caesas hyacinthi rupe columnas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:50)
accipe regales cultus et crine superbus erecto virides spumis perfunde smaragdos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato2)
Accipe parva tuae, princeps venerande, sororis munera, quae manibus texuit ipsa suis, dumque auro phalerae, gemmis dum frena renident, hac uterum zona cinge frementis equi, sive illum Armeniis aluerunt gramina campis turbidus Argaea seu nive lavit Halys, sanguineo virides morsu vexare smaragdos et Tyrio dignum terga rubere toro.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De zona equi regii missa Honorio Augusto a Serena.1)
continuo frontem limbo velata pudicam deserit Autumni portas, qua vergit in Austrum Signifer et noctis reparant dispendia Chelae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:62)
asperat Indus velamenta lapis pretiosaque fila smaragdis ducta virent;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:349)
Conspicuas tam flore genas, diademate crinem membraque gemmato trabeae viridantia cinctu et fortes umeros et certatura Lyaeo inter Erythraeas surgentia colla smaragdos mirari sine fine nurus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:237)

SEARCH

MENU NAVIGATION