라틴어 문장 검색

Sic primum componit eqos auriga Sophye, Ne, si quadrigam Fronesis conscendat, eisdem Indomitis, spacientur equi normamque relinquant, Deuia sectentur, laxent iuga, uincula soluant, Cuncta fluant, nutet currus, compago uacillet, Cingula soluantur, laxetur nexus, habene Depereant et tota labet substancia currus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:4)
Qualiter in stellis regnans artansque planetas Imperio seruire suo, nunc stare meantes Cogit, nunc tumidos sectari deuia sola Maiestate iubet, nunc libertate meandi Concessa motus, reddit sua iura planetis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:3)
Egrediens solis regnum maturat in altum Gressus uirgo suos, sed gressus impedit ipse Limitis anfractus anceps, multeque uiarum Ambages;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:1)
"O regina poli, celi dea, filia summi Artificis, facies nec enim diuina caducam Te docet, aut nostri generis defflere litturam, Quam probat esse deam uultus sceptrumque fatetur Reginam natamque Deo tua gloria monstrat, Cui superum sedes, celi uia, limes Olimpi, Extramundanus orbis regioque Tonantis Tota patet, soliumque Dei fatumque quod ultra est, Me moderare uagam, stupidam rege, siste timentem Indoctamque doce, fluitantem corripe, tristem Letifica, gaudens peregrine consule, ceptum Perfice, nutantem firma, succurre cadenti;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:1)
Summe parens, eterne Deus uiuensque potestas, Vnica forma boni, recti uia, limes honesti, Fons ueri, sol iusticie, pietatis asylum, Principium finisque, modus, mensura, sigillum, Rerum causa, manens racio, noys alma, sophya Vera, dies uerus, lux nescia noctis, origo Summa, decor mundi perfectus, uita perhennis, Nata regens, uentura serens, nascencia seruans, Omnia sub numero claudens, sub pondere sistens Singula, sub stabili mensura cuncta choercens, Qui rerum species et mundi sensilis umbram Ducis ab exemplo mundi mentalis, eumdem Exterius pingens terrestris ymagine forme, Qui ueterem massam de uultus sorde querentem Inuestis meliore toga, formeque sigillo Signans, excludis nexu mediante tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:1)
Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)
Quo ueteres hominum possit pensare ruinas, Vult hominem formare nouum, qui sidere forme Et morum forma reliquos transcendat, et omnes Excessus resecans, regali limite gressum Perducat, mediumque tenens extrema relinquat, Vt saltem mundo sydus prefulguret unum Qui iacet errorum tenebrosa nocte sepultus, Vt sic respiret uirtus, excuset in isto Erores Natura suos, et conferat uni Quod multis conferre nequit meritumque fauoris Et laudum titulos saltem lucretur in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:7)
uel ne dulcore saporis Desipiens, gustus mentem nimium sapiendo Decipiat, sensum gustus contemperat, usum Tactus componit, ne deuius erret et intus Mentem sollicitet, Veneris preludia querens Exterius nostreque ferens uexilla Dyones.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:12)
Ergo uiam superans incerto limite, gressu Ambiguo, casu ductore, errore magistro, Nature Fortuna domum perquirit et illam Vix tandem forte uaga, preceps, mobilis, errans Inuenit, aduentum cuius mirata stupescit Curia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:21)
Errat in errore Martis, bellique furore Plus ferit, inque uia Martis fit deuia, legem Bellandi sine lege tenens, sine federe fedus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:3)
Illic forma rosae, picta fideliter, A vera facie devia paululum, Aequabat proprio murice purpuram, Telluremque suo sanguine tinxerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:1)
si non germen excursionis limites deputatos evadat, vel in nimium tumorem ejus calor ebulliat, sed si ejus scintilla in flammam evaserit vel ipsius fonticulus in torrentem excreverit, excrementi luxuries amputationis falcem expostulat, exuberationis tumor solatium medicamenti desiderat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:5)
Ad officium etiam scripturae, calamum praepotentem eidem fueram elargita, ut in competentibus schedulis ejusdem calami scripturam poscentibus, quarum meae largitionis beneficio fuerat compotita, juxta meae orthographiae normulam, rerum genera figuraret, ne a propriae descriptionis semita in falsigraphiae devio eumdem divagari sustineret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:11)
Per has, humanum genus modestiae limites excedit, temperantiae frena postponit, castitatis sigilla confringit, meae largitionis gratiam non attendit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:15)
Hujus statura mediocritatis erat circumscripta limitibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION