라틴어 문장 검색

sebi bubuli P. IIS.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장60)
cera, melle, sebo, resina, murra, rosa, medulla vel cervina vel vitulina vel bubula, oesypo, buturo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장60)
cornu bubuli combusti P. XII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장13)
cornu bubuli combusti P. XII conteruntur, adiciturque invicem vinum et id quod specialiter sil vocatur, et murteum donec utriusque teni cyathi coiciantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장22)
Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장327)
aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장332)
Ac si quis nervus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장85)
eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장89)
Idem deinde emplastrum in linteolo superinponendum, supraque inicienda spongia est in acetum ante demissa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장258)
Protinus autem primo die croci P. I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. II, excipere oportet ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis venis pituitae impetum cohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장39)
Linteolo an lana excipiatur, nihil interest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장41)
sinapis P. VIII contrita linteolo inlinunt, inponuntque in umero partis eius, qua dens dolet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장18)
Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad latera duo totidem fascias habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장135)
Ubi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago contrita vel folia salicis in aceto cocta tum linteolum, et super lana;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장171)
Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION