라틴어 문장 검색

Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장49)
marmoris cocti P. IIII inspergi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장52)
Ea vel arida inspersa vel melle excepta idem praestant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장64)
Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장327)
aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장332)
Super ulcus vero inspergenda arida aloe . . . oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장84)
Ac si quis nervus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장85)
Quicquid autem inspergitur, averso specillo infundi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장87)
eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장89)
Idem deinde emplastrum in linteolo superinponendum, supraque inicienda spongia est in acetum ante demissa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장258)
Praeter haec is, qui iam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet, simulque super eas nitrum inspergere oleoque vinum miscere et sic ungui;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장373)
deinde in balneo super vitiliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장477)
eaque sine oleo in balineo ante sudorem insperguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장479)
Protinus autem primo die croci P. I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. II, excipere oportet ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis venis pituitae impetum cohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장39)
Linteolo an lana excipiatur, nihil interest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION