라틴어 문장 검색

Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites;
어리석고 무식한 논쟁을 물리치십시오. 알다시피 그것은 싸움을 일으킬 뿐입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 2장23)
Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris?
여러분의 싸움은 어디에서 오며 여러분의 다툼은 어디에서 옵니까? 여러분의 지체들 안에서 분쟁을 일으키는 여러 가지 욕정에서 오는 것이 아닙니까? (불가타 성경, 야고보 서간, 4장1)
salūtāte eum et sinite eum lūdīs nostrīs interesse.’
그에게 인사하고, 우리들 놀이에 그를 끼워주는걸 허락해줘. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum domum suam invītat10)
itaque omnēs Quīntum salūtāvērunt et eum sīvērunt lūdīs suīs interesse.
그래서 모든 애들은 퀸투스에게 인사하고, 그를 그들의 놀이 안으로 끼워주기로 허락했다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum domum suam invītat13)
Cognitionibus de Christianis interfui numquam:
저는 그리스도인들에 대한 조사에 절대 참석하지 않았습니다: (소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 1:2)
Et prime quidem lectioni nostre pauci tunc interfuere, quod ridiculum omnibus videretur me adhuc quasi penitus sacre lectionis expertem id tam propere aggredi.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:23)
Quo quidem audito, hii qui non interfuerant ceperunt ad secundam et terciam lectionem certatim concurrere et omnes pariter de transcribendis glosis quas prima die inceperam in ipso earum initio plurimum solliciti esse.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:25)
nosque etiam absentes scriptis internuntiis invicem liceret presentare et pleraque audacius scribere quam colloqui, et sic semper iocundis interesse colloquiis.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 1:7)
Cum autem hoc tam crudeliter et inconsiderate factum omnes ad quos fama delatum est vehementer arguerent, singuli qui interfuerant a se culpam repellentes in alios transfundebant, adeo ut ipsi quoque emuli nostri id consilio suo factum esse denegarent, et legatus coram omnibus invidiam Francorum super hoc maxime detestaretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 4:1)
atque ita iuxta illud Jheronimi, "Me procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum, sic quoque ut Quintilianus ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 6:3)
Sunt autem plura ad Deum pertinentia quae credi vel non credi nostra non interest, quia sive credantur, sive non credantur, nullum incurrimus periculum, veluti si credamus Deum cras pluviam facturum vel non facturum, vel huic nequissimo homini misericordiam impensurum vel non. Ei vos quae de fide ad aedificationem loquitur, ea sola tractare ac docere sufficit, quae si non credantur damnationem pariunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:15)
Scimus quippe philosophos cum de diis, quos populus venerabatur, diversa a caeteris sentirent, et ideo a populo in fide dissentirent, metu tamen compulsos, communia cum illis templa tenere, et caeremoniis eorum interesse, ac se pariter idololatras simulasse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:8)
Siquidem, ut noverunt qui frequentius ratiocinando forensibus causis intersunt, ex repugnantibus facta conplexionis consequentia, certum est quia, si libertas petitur, procul dubio dominus suo contemptu laeditur.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:14)
XII. Huic autem spectaculo tam horribili quidam nostrae religionis delitescendo interfuit, quem subtractum, ut credimus, paganorum gladiis divina providentia ad manifestandum huius rei indaginem reservavit, licet omnino ignoraverit quid de capite factum esset, nisi quod cum eo carnifices Danos interiorem silvam petere conspexisset.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:1)
Nullius in hac lite requirere curo arbitrium, si vestra vultis dicta recta indagatione perquirere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION