라틴어 문장 검색

neque est fere quisquam modo non stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin sciat, et quid litem faciat, (quod ab illis causa vel continens dicitur) et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 328:1)
odit enim iudex fere litigantis securitatem, cumque ius suum intelligat, tacitus reverentiam postulat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 64:2)
quae si dividenda sunt officia, hoc certe magis necessarium est, pudendumque dictu, si plus litigantibus prosunt minores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 228:2)
Usque eo naturale est paulatim incitari, ut litigantes quoque a sermone incipiunt, ad vociferationem transeunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 7:7)
ita noster animus in motu est, eo mobilior et actuosior, quo vehementior fuerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 3:2)
deinde litiganti similior quam agenti cupiebat euocare aliquam uocem aduersariorum et in altercationem peruenire:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 2:8)
Nero Caesar, una me vox tua maxime compulit, quam ego non sine admiratione et, cum diceretur, audisse memini et deinde aliis narrasse, vocem generosam, magni animi, magnae lenitatis, quae non composita nec alienis auribus data subito erupit et bonitatem tuam eum fortuna tua litigantem in medium adduxit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 2:2)
Iracundos fervida animi natura faciet, est enim actuosus et pertinax ignis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 97:3)
Longe itaque optimum est miscere otium rebus, quotiens actuosa vita impedimentis fortuitis aut civitatis condicione prohibebitur;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 52:1)
usque eo impellunt obvios et se aliosque praecipiant, cum interim cucurrerunt aut salutaturi aliquem non resalutaturum aut funus ignoti hominis prosecuturi aut ad iudicium saepe litigantis aut ad sponsalia saepe nubentis et lecticam adsectati quibusdam locis etiam tulerunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 113:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION