라틴어 문장 검색

quod cum contingit, nescio quomodo hilarior protinus renidet oratio, ut in zephyris et . quae si nostris litteris scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient, et velut in locum earum succedunt tristes et horridae, quibus Graecia caret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 194:1)
nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum est, quos nisi et delectatione allicimus et viribus trahimus et nonnunquam turbamus adfectibus, ipsa, quae iusta ac vera sunt, tenere non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 378:1)
cum iidem huic orationi qui litteris regis assensi erant assentirentur, indignatione principum, quod, quam rem ne legatione quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum versuum impetraret, decretum differtur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 299:1)
commendo Promotum gerulum litterarum, vobis quidem ante iam cognitum, sed nostrum nuper effectum vestris orationibus contribulem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 3:1)
Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, πολιτικόν. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:8)
omnium ceterarum rerum oratio, mihi crede, ludus est homini non hebeti neque inexercitato neque communium litterarum et politioris humanitatis experti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:2)
qui cum cetera litteris mandarent, alii ius civile, alii orationes suas, alii monumenta maiorum, hanc amplissimam omnium artium, bene vivendi disciplinam, vita magis quam litteris persecuti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 5:6)
), sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis, causis agendis omnibus scriptis Graecis, Latinis, omni denique varietate litterarum mearum te non modo iis quos vidissemus sed iis de quibus audissemus omnibus anteferrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 16:3)
nam sententiis quidem non orationes modo sunt refertae sed libri etiam philosophorum, qui quanquam inferiora omnia praeceptis suis ac litteris credunt, repetere tamen auctoritatem a versibus non fastidierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 259:3)
Quod cum intentus utrisque auribus audisset et intima mente sollicite perscrutaretur, subito ostendens libellum, quem in sinum suum sedulo portabat, in quo diurnus cursus et psalmi quidam atque orationes quaedam, quas ille in iuventute sua legerat, scripti habebantur, imperavit, quod illud testimonium in eodem libello literis mandarem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:2)
quibus autem verbis accusator urserit, quibus rebus diluerit reus, ac prorsus orationes altercationesque neque ipse absens apud praesepium scire neque ad vos quae ignoravi possum enuntiare, sed quae plane comperi ad istas litteras proferam.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:5)
Oct a. 703 (51). CICERO S. D. APPIO PVLCHRO etsi, quantum ex tuis litteris intellegere potui, videbam te hanc epistulam, cum ad urbem esses, esse lecturum refrigerato iam levissimo sermone hominum provincialium, tamen cum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione scripsisses, faciendum mihi putavi ut tuis litteris brevi responderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 83)
M. VARRO, in litteris atque vita fide homo multa et gravis, in libro quem inscripsit Pius aut De Pace, C. Sallustium scriptorem seriae illius et severae orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque exerceri videmus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesuin dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVIII 2:1)
in quo si te multum natura adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in his elaborasses, si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi et memoria complecti et oratione expromere et voce ac viribus sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 3:5)
quod quidem ego, Brute, ex tuis litteris sentiebam, non te id sciscitari, qualem ego in inveniendo et in conlocando summum esse oratorem vellem, sed id mihi quaerere videbare, quod genus ipsius orationis optimum iudicarem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION