라틴어 문장 검색

ego ad Caesarem unas Capua litteras dedi quibus ad ea rescripsi quae mecum ille de gladiatoribus suis egerat, brevis sed benevolentiam significantis, non modo sine contumelia sed etiam cum maxima laude Pompei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 2 2:2)
de retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 24 4:1)
plura ad te scribam, si mihi ad eas litteras quas proxime ad te dedi rescripseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 10 4:7)
Cui quae rescripsissem, ut notum haberes, his litteris subici iussi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 22 1:1)
cui rescribi non placuit, nuntio ipsius qui litteras attulerat dici, praesidii causa ipsarum urbium Romanos facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 390:1)
Obsecras litteris et suppliciter deprecans, ut tibi scribam, immo rescribam,1 quomodo vivere debeas et viduitatis coronam inlaeso pudicitiae nomine conservare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 1:1)
sed nihil tam ἀπροσδιόνυσον mihi primo videbatur quam ad eas litteras quibus ego a te consilium petieram te mihi ista rescribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:10)
haec tibi antea non rescripsi, non quo cessator esse solerem, praesertim in litteris, sed, cum explorati nihil haberem, nec tibi sollicitudinem ex dubitatione mea nec spem ex adfirmatione adferre volui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 17 5:1)
Ero tamen alacrior, si et saepe commemorare me litteris tuam non piguerit caritatem, et quid de hac epistula sentias, rescribendo edocueris.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:5)
Eros autem festinavit, ut ad me litterae Dolabellae perferrentur non de re mea (nondum enim meas acceperat) sed rescripsit ad eas quarum exemplum tibi miseram sane luculente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 2:3)
Litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe, ut videretur parum Florentio credi, rescripsit, gratandum esse si provincialis, hinc inde vastatus, saltem sollemnia praebeat nedum incrementa quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 5:2)
tabellarius ad me cum sine litteris tuis venisset, existimavi tibi eam causam non scribendi fuisse quod pridie scripsisses ea ipsa ad quam rescripsi epistula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 39 2:1)
rescripsi epistulae maximae audi nunc de minuscula in qua primum est de Clodi ad Caesarem litteris in quo Caesaris consilium probo, quod tibi amantissime petenti veniam non dedit uti ullum ad illam furiam verbum rescriberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 1:1)
Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet quaenam esset eorum verborum sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 3:1)
Ex quo Hipponem litterae benignitatis tuae per sanctum fratrem nostrum Firmum presbyterum directae me absente venerunt, posteaquam illas, cum remeassem, quamvis iam inde profecto earum perlatore legere potui, haec prima eademque gratissima rescribendi occurrit occasio per dilectissimum filium nostrum acolithum Albinum.
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION