라틴어 문장 검색

et turmas equorum per ordinem digestas et congressiones fieri et decursus utrorumque et scutorum motus et contorum multitudinem et telorum iactus et aureorum ornamentorum fulgores omnisque generis loricationes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장3)
Iunio Othoni litterarium ludum exercere vetus ars fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장4)
rursus obsides quosdam abductos e litterario ludo clamque praemissos, deserto repente conuiuio, cum equitatu insecutus ueluti profugos ac reprehensos in catenis reduxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 2:1)
nam et primam congressionem proelii ὀλολυγήν dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1687)
Et quoniam magna vis orationis est, eaque duplex, altera contentionis, altera sermonis, contentio disceptationibus tribuatur iudiciorum, contionum, senatus, sermo in circulis, disputationibus, congressionibus familiarium versetur, sequatur etiam convivia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 170:1)
Omnia sunt enim posita ante oculos, conlocata in usu cotidiano, in congressione hominum atque in foro;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 192:1)
Cum adprobavisset Laelius, Nec vero, inquit Africanus, ita disseram de re tam inlustri tamque nota, ut ad illa elementa revolvar, quibus uti docti homines his in rebus solent, ut a prima congressione maris et feminae, deinde a progenie et cognatione ordiar verbisque, quid sit et quot modis quidque dicatur, definiam saepius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:6)
una me hercule nostra vel severa vel iocosa congressio pluris erit quam non modo hostes, sed etiam fratres nostri Haedui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 10 5:3)
Amori congressio causam attulerat, amor flagitio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 15장 1:3)
Quod res politica in servitutem redigitur technologiae reique nummariae, id dissolutae mundanae de ambitu Congressiones ostendunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:2)
167. Est memoranda de Terra Congressio anno MCMXCII apud urbem Flumenianuariensem celebrata.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 218:1)
Licet illa congressio quaedam nova ac prophetica, ut illa aetate, adduxisset, pactiones minus attente sunt ad effectum adductae, quia inspectionis, periodicae recognitionis ac promissi non impleti sanctionis rationes non sunt institutae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 218:6)
litterarii paene ista sunt ludi et trivialis scientiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 145:2)
Si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant, in puerili esse praescripto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 9:3)
proinde liquido daret studentibus discendi per nuptias occasionem tribui, desidibus excusationem, igitur incumbe, neque apud te litterariam curam turba depretiet imperitorum, quia natura comparatum est ut in omnibus artibus hoc sit scientiae pretiosior pompa, quo rarior, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION