라틴어 문장 검색

Iam in hac re, ut taceam, cuivis facile scitu est quam fuerim miser:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 121)
litterarii paene ista sunt ludi et trivialis scientiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 145:2)
est enim scitus Sthenelus pugnandi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 164:7)
Si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant, in puerili esse praescripto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 9:3)
proinde liquido daret studentibus discendi per nuptias occasionem tribui, desidibus excusationem, igitur incumbe, neque apud te litterariam curam turba depretiet imperitorum, quia natura comparatum est ut in omnibus artibus hoc sit scientiae pretiosior pompa, quo rarior, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 6:2)
ego turbam quamlibet magnam litterariae artis expertem maxumam solitudinem appello.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 10:8)
cum id nescire Mago diceret, nihil facilius scitu est inquit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 157:1)
comitia deinde a praetore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creati sunt quinqueviri muris turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis, alteri reficiendis aedibus Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 97:1)
Oh, nimium scite scitus es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 19)
Hodie ire in ludum occepi litterarium, Lysimache.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 268)
Abi sis hinc, nam tu quidem ad equas fuisti scitus admissarius, qui consectare qua maris qua feminas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 332)
Quamquam hic squalet, quam hic horret, scitus bellust mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 184)
cum pontifices decressent ita, si neque populi iussu neque plebis scitu is qui se dedicasse diceret nominatim ei rei praefectus esset neque populi iussu aut plebis scitu id facere iussus esset videri, posse sine religione eam partem areae mihi restitui, mihi facta statim est gratulatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION