라틴어 문장 검색

ac novas litterarum formas addidit vulgavitque, comperto Graecam quoque litteraturam non simul coeptam absolutamque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 13장4)
"Comica nonne vides ipsum reprehendere verba, tum quia femineo resonant ut trita labello, tum quia Castalias, pudet acceptare sorores?"
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:34)
Et hinc consueverunt dictatores quidam in suis salutationibus dicere loco salutis, 'tragicum principium, et comicum finem'. 30.
(단테 알리기에리, Epistolae 101:8)
sicut vult Oratius in sua Poetria, ubi licentiat aliquando comicos ut tragedos loqui, et sic e converso:
(단테 알리기에리, Epistolae 101:12)
5. Deinde in hiis que dicenda occurrunt debemus discretione potiri, utrum tragice, sive comice, sive elegiace sint canenda.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 48:1)
Si vero comice, tunc quandoque mediocre quandoque humile vulgare sumatur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 49:2)
Quod autem dicimus ‘tragica coniugatio’ est quia, cum comice fiat hec coniugatio, cantilenam vocamus per diminutionem:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 128:1)
Davus sis comicus atquestes capite obstipo, multum similis metuenti.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장63)
Quod ne de gentili tantum litteratura proferre videamur, divinorum voluminum sacramenta cognosce.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:1)
Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam comicus cuius finis est humanos mores nosse atque describere, dixit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:21)
ceteri qui adestis eminentiores estis ad studia virtutum quam ut poetis comicis et Alcibiadi, qui tantum fuit fortis ad crimina, aliisque quibus frequens illud convivium fuit vos quisquam aestimet conparandos.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 3:2)
et iam primum animadverto duos quos eloquentissimos antiqua aetas tulit, comicum Plautum et oratorem Tullium, eos ambos etiam ad iocorum venustatem ceteris praestitisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 10:2)
Aristophanes vetus comicus in comoedia Cocalo sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 5:1)
Ad quam rem etsi satis testium est, cum Aristophanis comici et Ephori historici verba prodiderimus, tamen ultra progrediemur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 9:3)
Aristophanes autem comicus conposito nomine ex arena et Gargaris innumerabilem, ut eius lepos est, numerum conatur exprimere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION